Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
fateri oporteat arcum ipsum cuneorum plusculorum compactio
ne constare: Quorum alii capitibus infirmis ad arcum ipsum sub
sideant: alii ad dorsum insidentes nodum spinæ obtineant: Aliquando
reliquum expleant ambitum costarum.
Non sit ab re eadem repe
tere: quæ primo in libro recensuimus.
Arcus inter se differunt:
Nam est quidem rectus / quem integer semicirculus constituit:
huius corda per circuli centrum dirigitur.
Est et qui trabis natu
ram magis quam arcus sapiat: hunc comminutum dicimus / quod sit non
integer semicirculus: sed sit eius quota aliqua pars: huius corda
a centro distat et supra est.
Est et copositus arcus: quem undem
aliquando angularem / alii actum dicunt: qui ex arcubus duobus commi
nutis componitur: habetque sua in corda duo duarum flexarum se
se mutuo secantium linearum centra.
Rectum arcum omnium
esse firmissimum cum re ipsa censet: tum et ratione argumentoque
monstratur.
Et dissolui quidem sponte quo possit pacto non ui
deo: ni cuneorum alter alterum extrudat: ab qua quidem iniu
ria tam longe absunt: ut etiam alter alterius ope confirmetur:
Quin etiam ubi forte id moliri aggrediantur / ponderum natura
quibus aut subsistunt / aut imbuti ipsi sunt cunei / uetantur.
Hinc
illud Varronis / quod ait in arcuatis operibus dextra non magis
stare ex sinistris / quod sinistra ex dextris.
Et spectare licet rem: Su
premus quidem cuneus / qui ad spinam mediam unicus sit / quo
nam modo erit ualidus cuneos propellere collaterales: aut illis
ipsis prementibus quando poterit is quidem ex sede iam occupata
protrudi?
Qui uero proximi per costas succedunt cunei libramen
tis ponderum facile in officio continentur.
Demum et alterutra
ad capita qui subsideant cunei / quid erit cur moueantur superio
ribus in officio persistentibus.
Ergo rectis arcubus / qui sese facile
tueantur cordam non exigimus: in comminutis autem ferream ca
tenam / aut quod cordæ uim obtineat / parietum extensionibus hinc
atque hinc confirmamus: hasque esse extensiones optamus non bre
uiores / quam quibus comminutus / qui deest ambitus queat integrari:
Quod ipsum facere ueteres architecti nunquam neglexere: et com
minutos omnes arcus ubi id licuit / nunquam non intra parietum