Neque hic physica illa recensebimus / quo pacto ui solis uapores ex
intimis
terræ uisceribus exhauriantur: atque in æthera tollantur. Quo
maximo
in spatio orbis uastum incumulum coaggregati: aut im
mani
mole sua facessunt: aut radios solis excipiendo / qua parte a
refacti
sunt eo in latus labuntur suoque casu aerem impellunt / uen
tosque
concitant: Indeque sese intra occeanum acti siti immergunt: ma
ri
demum infusi et humore pregnantes iterato aere uagando uen
tis
coercentur: et quasi spongia perstricti guttatim expressum humo
rem
stillent atque impluant: quo & noui terra uapores concruentur:
Siue
hæc uera sint quæ recensuimus: siue est uentus aut sicca fumo
sitas
terræ: Aut calida euaporatio mota a frigore impellente: siue
aeris
flatus: siue purus aer mundi motu / aut syderum cursu & radio
commotus: siue generabilis rerum spiritus suapte natura agitabilis /
siue
quippiam sit / quod non in se ipso sed in aere potius consistat ductum
ex
calida ui summi ætheris atque incensione facta ad aerem liquentem:
Siue
aliorum alia ulla ratio & opinio indisquisitione habenda firmi
or
& antiquior est / pretereundum censeo / quod fortassis ab re uideri
possit
. Verum hinc ni fallor dabitur ut possimus interpretari cur
sit
/ quod uidemus alias orbis regiones esse eiusmodi / ut aere gaude
ant
lætissimo: dum aliæ illis contiguæ & prope positæ in sinu
tristiore
celo et quasi mesto die consordescant: Nanque id quidem
fieri
coniecto aliam nullam ob rem / nisi quod his cum solo: & uentis
non
bene conueniat. Siracusas aiebat Cicero ita esse positas. ut
integrum
per annum accolæ cuiusque diei solem uideant: rarum id
tamen
optandum / et quo ad necessitas: locique oportunitas non inter
pellarit
/ in primis affectandum: Summendaque ea omnium erit re
gio
: ab qua nebularum uis: & omnis densioris uaporis crassitudo
longe
absit. Compertum habent qui ista sectantur / radios ardo
resque
solis acrius agere / in quo densum offenderint: quam in raro: In
oleo
quam in aqua: in ferro quam in lana. Ex quo aerem: qui istic quam in pro
ximo
uehementius efferuescat: grauem crassumque esse arguunt.
Egyptii de nobilitate contendentes cum cæteris orbis gentibus glo
riabantur
esse apud se hominum genus principio procreatum: ne
que
alibi procreari oportuisse / quae ubi saluberrime essent uicturi.