Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
cum sit / quæ superastruxeris nequaquam perferet.
Videre quidem
licet / hyrundines natura edoctos cum nidificent / primas illu
tationes ad tigna: quæ quidem pro fundamentis et radice operis
sunt: atque item his primis proximas aggestiones apponere nequicquam
temere: sed opere intermisso / mature sensimque astruere: quoad
primordia operis firmitudinem consecuta sint.
Duruisse calcem
statuunt / cum lanuginem flosculosque fabris cognitos desuda: it.
Quot in pedes inter calandum sit ipsa muri crassitudo / et loci et
coeli temperies admonebit.
Vbi duxeris intercalandum operito
summum opus strumentis: ne uento et sole succus materiae haustus
euanescat: potius quam attemporato siccescat et coherescat.
Vbi opus
resumpseris / pura iterum atque iterum aqua infundito / quoad pro
be immadescat: Et pulueres ne quid caprificibus gignundis fomen
ta relinquantur / poenitus abluantur.
Nihil est quod opus ad so
liditatem stabilitatemque magis confirmet: quam abundanti lapidem
commadefecisse aqua.
Madidum negant lapidem esse / qui si dif
fregeris / non tota sit facie intima infusus et nigricans.
Adde his
quod inter astruendum in singulis locis / quibus ad uarios ædificii
usus et uoluptates / desiderasse quispiam nouas apertiones possit
per parietis ductum inter extexendis arcus est: quo postea inde
suffossus paries / tutam et connatam habeat quiescendi sedem ar
cum.
Neque dici potest / uti unico interdum subdempto ex parie
te lapillo / tota structuræ uis et nerui labefactentur.
Et profecto
assequemur nunquam / ut ueteratis structuris nouæ applicentur: ita
ut non continuo inter se discidium faciant: Et eam ob cicatricem
debilitatus paries / quae reddatur ad ruinam promptus / non est ut re
feram.
Crassus paries armamenta non postulat: quando fabris la
titudine sui præstet: ut astruendo consistant.
Diximus de legitimo astruendi genere: quo quidem lapide attol
latur et duratum reddatur calce.
Sed cum sint captandi lapidis genera alia
quæ non calce sed luto stent interlita: et alia quæ lapidibus nullo ful
ta glutino coaptentur.
Et sine præterea alia ædificandi genera: quæ
sola infarctura: et alia quæ solis firmantur corticibus: et huiusmodi bre
uissime transigemus.
Lapidem quem illiniatur terra / cum quadratum / tum et