Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
atque alioquin imbecilliorem indemnius committes fundamentis
quam cætero parieti: et inter farcinamenta quam in crustis.
Ab angulis
uero et ossibus præcinctibusque / procul abigenda est omnis calx:
in qua uel minima insit menda: et præsertim arcubus fidissima
intermiscenda est.
Anguli / ossa / procinctus / coronæ / harenam
tenuiorem / graciliorem / purioremque exigunt: præsertim ubi ter
so ducantur lapide.
Infarctinamenta glandulosiorem non respu
ent materiam.
Lapis arens natura et sitiens / fluuiatili cum hare
na non pessime conueniet.
Madens natura lapis et humectus / ha
renas fossiceas adamabit: ad haustrum nolim sumptam ex mari
harenam obiicias: septemtriones ad uentos fortassis commodius
exponetur.
Minuto cuique lapidi materia debetur spissior: Sicco
et exhausto crassior: Quamuis uniuersa in astructione ueteres cras
siorem pultem istiusmodi tenaciorem putent quam tenuem.
Præ
grandes lapides non nisi per liquentem et fluxibilem materiem
fulcturæ ex arbitrio recumbunt: ut forte magis lubricandi cubi
lis gratia: quo sunt illi quidem dum coaptantur sub manu ad mo
tum faciles / quam conglutinandi causa / huiusmodi esse inducta mate
ries uideatur.
Atqui omnino plurimum conferet aliquid molle
istiusmodi et leuigatum cubile submittere: Quo fiat ut lapides
iniquo sub pondere laborantes non defringantur.
Sunt qui ubi
passim ex ueterum operibus prægrandes intueantur lapides / me
diis iuncturis illibutos rubrica / usos interpretentur ea pro calce:
Id mihi non fit uerisimile: uel maxime ea re / quod non utrasque ad
iunctionis supsicies / sed tantum alteram illibutam uideam.
Est etiam circa parietes quippiam: quod neglexisse non conferat.
Nequod enim præcipi ti festinantia et tumultuaria manu est paries
coaceruandus/ opera nusquam intermissa: Neque per segnitiem
desidiosam / quasi inuitus ædifices / coepto est opere procrastinan
dum: Sed prosequi rem oportet modo et ratione: in qua sit celeri
tas coniuncta cum consilii et diligentiæ maturitate.
Altius attolli opus uetant periti: nisi pars hactenus exacta du
ruerit: Nam recens et molle opus / impotens et resolubile