Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
cinctu ipso diximus: ut in his nulli nisi prælongi et admodum
latissimi et omnium firmissimi lapides imitantur: coaptenturque
nexura continuata et recte compacta / ordinibus ad libellam exac
tis: et pro cuiusque ratione ad regulam redactis et coæquatis.
Eoque
maiorem istic curam et diligentiam adhibeas / ipsa res postulat:
quo et percingunt opus coronæ ipso loco labiliore: Et tecti præ
terea munus suos in parietes obtinent.
Hinc est quod aiunt late
ritiis parietibus crudis testaceam coronam adigito: ne siquid ex
summo tecto aut stillicidiis impluat / officiat: Sed protectura
tueantur.
Ea de re adeo in omni reliquo pariete quouis obseruan
dum est: ut ei pro tecto bene obstructa stet corona ad omnem im
brium iniuriam refellendam.
Rursus considerasse oportet / quo fultu / quibus ue adminiculis la
pides plurimi una in parietis soliditatem cogantur atque contine
antur.
Consideranti nimirum sese offert: ut in primis ad istam
rem opus esse calce intuear: tam etsi non omnem lapidem calce
iungendum statuam.
Marmora enim contactu calcis non modo
candorem amittunt: uerum etiam obscenis maculis cruoris deho
nestantur: Tantaque in marmore inest candoris superbia: ut uix
alium possit perferre quam ipsum se.
Quid putes?
fumos dedigna
tur: oleo illibutum pallescit: nigro infusum uino lutescit: aqua
ex materia castaneæ perducta fuscatur intimum atque inficitur: ut
ne abradendo quidem istarum rerum notæ deleantur.
Hinc uete
res nuda in opus marmora / nullo calcis illinimento obducto quo
ad poterant adigebant.
Sed de his postea.
Nunc quando ad periti fabri officium pertinet / non tam seligere
commodiora / quam apte accommodateque / uti his quæ suppeditent:
rem nos sic prosequemur.
Calcem intelliges excoctam esse usque
ut probes: quæ infusa et inde post feruorem extincta / spumam
lactis imitata sese suscitans totis glebis tumuerit.
non satis commace
ratæ indicium erunt calculi interharenandum offensi.
Plus forte si admi
scueris harenæ quam par sit / asperitate sui non coherebit: Sin aut minus
quam eius natura et uis ferat: quasi uiscus lentitudine improba resti
tabit ægreque obsequetur.
Calcem non usque quoque maceratam /