singula ad certum destinatumque usum commoda et in primis salu
berrima: Ad firmitatem perpetuitatemque integra et solida & ad
modum
æterna: Ad gratiam et amænitatem compta / composita:
et
in omni parte sui / ut ita loquar / redimita. His quasi rerum dicen
darum
primordiis et fundamentis iactis ad institutum prosequa
mur
. Regionem ueteres ut omni nocuo liberam et commodita
tibus
re fortissimam haberent / quo ad eius fieri poterat / uehemen
ter
elaborabant: Atque inprimis cælum ne habituri essent graue et
infestum
/ omni diligentia pænitus præcauebant / prudenti id qui
dem
& permaxime necessario consilio: Nam terram atque aquam
siquid
habeat in se uitii / arte et ingenio corrigi posse non negant
Celum
uero nulla ingenii ope / nullaque hominum manu satis
posse
emendari asseuerant: Et omnino spiritus anhelitus / quo uno
maxime
uitam ali seruarique sentimus / mirifice ad salutem confe
ret
/ si erit per quam purissimus: Tum et quantam habeat celum ingi
gnendis
/ producendis / alendis / seruandisque rebus uim: quis est
quem
id fugiat? Quando & præstare ingenio eos intelligas homi
nes
: qui celo fruantur puriore / quae eos qui crasso et madenti. Quæ
una
res potissimum effecisse creditur / ut athenienses acumine inge
nii
multo præstiterint thebanis. Celum pro situ & locorum facie ali
um
atque alium haberi sentimus: quarum uarietatum rationes partim in
telligere
uidemur / partim naturæ obscuritate abditæ atque obstrusæ
nos
penitus latent: Sed de manifestis prius: post occultiora perscu
tabimur: quo regiones commodissimas deligere et saluberrime pos
simus
degere. Aerem ueteres theologi palladem nuncuparunt: &
hanc Homerus deam esse ait & glaucopum apellari / purum significans
aerem
: qui natura sui perlucidissimus sit. Atqui in promptu qui
dem
est eum esse aerem saluberrimum: qui purgatissimus: et per
quam purissimus sit: qui acie uisus liberrime peruius: qui perlucidus:
qui
leuissimus: qui coequabilis et minime uarius. Tum contra
pestiferum
illic esse aerem statuemus: ubi spissitudine quadam aut
nebularum
: Aut uaporum stet concretus atque fetulentus. Vt quasi quoddam
graue
hæreat superciliis: atque aciem premat. Hæc ut ita sint utranque in
partem fieri arbitror / cum cæteras ob res / tum solibus maxime atque uento.