Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
in materiam clauum infigere.
si malleo utaris graui / non succedit:
si pusillo et apto / penetrabit.
Hæc de fossionibus hactenus: nisi
forte illud addendum sit / quod interdum aut parsimoniæ gratia /
aut uitandæ soli intermedii labilitatis causa iuuat non una et con
tinuata fossa opus solidum perducere: sed interuallis intermissis:
quasi pilas tantum aut columnas posituri fundamus: quo inde ab al
teris ad alteras ductis arcubus / reliquus paries superextollatur.
In his eadem obseruanda sunt / quæ usque recensuimus.
Sed quo plus
oneris in hasce impositurus sis: eo latiores et obfirmiores subigas
fundationes atque pedamenta oportet.
Hactenus de his: Reliquum est ut structuram aggrediamur.
Sed
cum tota fabri ars ordoque astruendi pendeat / partim ex lapidum na
tura / et forma / et habitudine: partim ex calcis fulturæque glutino
atque illigamentis.
De his igitur prius breuissime recensenda sunt
quæ ad rem faciant.
Lapidum alii rediuiui et fortes et succosi / qua
les sunt / silex / marmora / et eiusmodi: quibus innatum est ut sint
graues et sonori: Alii exhausti / leues / surdi: quales sunt tofinei et
sabulosi.
Item lapidum alii plauis superficiebus / rectis lineis / æqua
libus angulis: quos quadratos nuncupant: Alii superficiebus / lineis /
angulis multiplicibus et uariis: quos incertos appellabimus.
Rur
sus lapides alii prægrandes: hoc est quos singulos nudæ hominum
manus absque traha / uecte / rutulo et gerulis et istiusmodi agere ad
arbitrium nequeant: Alii minuti: quos uel una manu tollere collo
careque possis ex sententia.
Tertii lapides inter istos qui pondere
et magnitudine medii sint / iustos appellamus.
Omnem lapidem
et integrum et minime lutosum et bene madentem esse oportet:
Integer an quassatus sit / indicabit sonus quem sub ictu refert.
Ab
luetur nullibi purius quam torrente.
Non penitus madidum reddi aquis
ante diem nonum satis constat / qui iustus sit lapis: qui autem præ
grandis / tardius: Nuper exemptus ex fodina / longe ueterano com
modior : Qui semel calcem expertus sit lapis / secunda non amat
coniugia.
Hæc de ipso lapide.
Calcem quidem / quæ ex fornace apportata glebis fuerit non integris
sed resolutis atque admodum puluerulosis / reprobant: et ualidam