Demum excreuisse usu et arte hanc rem arbitror: Variis ædifici
orum
generibus inuentis: quo ad res prope infinita redacta est.
Namque alia quidem publica: alia priuata: alia sacra: alia profana
alia
ad usum & necessitatem: alia ad urbis ornamentum: alia ad tem
plorum
uoluptatem constituuntur: Sed omnia ab his / quæ recen
suimus
principiis manasse negabit nemo. Que si ita sunt in
promptu
est totam ædificandi rem constare partibus sex:
sunt
eiusmodi: Regio: Area: Partitio: Paries: Tectum: Apertio:
Hæc
principia si fuerint percognita fiet ut quæ dicturi sumus fa
cilius
intelligantur: Ergo ea sic finiemus. Namque erit quidem a
pud
nos Regio circumexposita totius soli amplitudo & facies:
ubi
ædificandum sit: cuius pars erit area. Area uero erit certum
quoddam
loci perscriptum spatium: quod quidem muro ad usus
utilitatemque
ambulantur. Sed areæ apellatione ueniet quoque id / quo
cunque
ipsum ædificii loco sit: quod deambulantes uestigio premi
mus
. Partitio est quæ totius ædificationis aream in minoris areas
partitur
: unde fit ut quasi membris in unum adactis & coaptatis
totum
ædificii corpus minoribus ædificiis refertum sit. Parietem
dicimus
omnem structuram: quæ a solo in altum surrexerit ad fe
rendum
onus tectorum: quæ ue obducta stet ad interiora ædificii
uacua obuallanda. Tectum appellamus non partem illam ædi
ficii
solum sublimem atque extrema / qua pluuiæ intercipiuntur:
Verum
et tectum id maxime est quicquid late / longeque disten
tum
supra deambulantium caput adstet: Quo in genere sunt con
tignationes
/ concamerationes / testudinata: & eiusmodi. Aper
tiones
nuncupamus quicquid est ubique per ædificium: quod in
gressum
/ egressumue inde incolis rebusue præbent.

De his igitur & de singulorum partibus nobis dicendum est: si
prius
non nulla rettulerimus: quæ quidem seu principia / seu prin
cipiis
nostri huius instituti operis insita atque innata sunt: pluri
mum
certe facient ad rem: Nam considerantibus an sit quippi
am
/ quod quibusque harum quæ diximus partium conferat / tria
inuenimus
minime postponenda: quæ quidem et tectis & parietibus
et
reliquis eiusmodi plurimum conueniant: ea sunt hæc. Vt sint eorum