Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
latentes suberudi aliqui calculi / euenit ut hi quidem in dies putre
scant: et subinde emittant pustulas / quibus omnis expolitio uitietur.
Adde quod calce non uno simul ut ita loquar proluuio infundere
sed sensim oportet madefacere alteris atque alteris / atque item alteris
aspersionibus / quoad plane sit ebria reddita.
De hinc loco humecto
et sub umbra pura sine ulla rerum aliarum mixtura / et nihil plus quam
summotenus leui operta harena asseruanda est / quoad temporis mo
ra liquidius fermentetur.
Et compertum quidem habent calcem
diuturna huiusmodi fermentatione multum ad uirtutem augere.
Nos quidem ueteribus ac destitutissimis in scriptis relictam / post
annos uti ex multis coniecturis perspicue patebat / quingentos nuper
inuentam uidimus madidam et liquentem / et ut ita loquar matu
ram adeo ut mollitie mella ossiumque medullas longe superaret:
Atque ea quidem ad quemuis usum non est ut putes commodius posse
quippiam inueniri.
Duplum refert sic habita harenarum quam quæ
recenter extincta misceatur.
In his igitur calx atque gipsum no con
ueniunt / in cæteris conueniunt.
Illico enim eximas ex fornace: ac
sub umbra et sicco in loco habeas / mox infundas oportet: Nam siue
fornace ipsa / siue alibi ad auram ad lunam / ad solem adseruetur:
præsertim æstate ocissime resoluetur in cinerem / et fiet inutilis.
Hactenus de his.
Fornacibus lapidem ne imponas monent ni con
fregeris / ita ut sint frusta glebis non minora / sino illud quod fa
cilius coquantur.
Compertum quidem est mediis in lapidibus præ
sertim globosis interdum adesse uacuas aliquas concauitates: qui
bus aer inclusus plurimum afferat detrimenti: Nam succenso forna
cibus igne fit ut istic seu frigore introrsus abscedente aer perstrin
gatur / seu in calescente demum lapide idem ipsus aer in uaporem
exaugeatur / fit inquisitus ut contumescat et quaque uersus perfracto carcere
quo cohercebatur immani sonitu acrique impetu erumpat / totamque for
nacis congeriem disturbet atque peruertat.
Et sunt qui lapidibus
istiusmodi uiderunt media intus uigere animantia cum alia et di
uersa / tum uermes piloso dorso et multi pedes / qui quidem forna
cibus soleant dispendium afferre.
Neque hic non subiungam digna
quædam memoratu d rebus istiusmodi / quæ nostra ætate uisa sunt: