Monte, Guidobaldo del In duos Archimedis aequeponderantium libros paraphrasis 1588 | ||||||
|
2
admodum virtute moueri, aliaquè id genus huiusmodi spe
ctanda proponit.
vt tum imperitis ex ipsorummet effectuum
intuitu, tum eruditis in causarum varia contemplatione ad
mirationem pariat.
veluti si ea spectemus, quę neruis, vel ali
quo mouétur instrumento; vel quę spiritibus concinnuntur, &
fiunt; de quibus Heron, & alij pertractarunt; vel deni〈que〉 alijs
modis.
quamquam nos in ijs, quæ dicenda sunt, de ea mecha
nicæ facultatis parte, quæ ad pondera, distantias〈que〉 inter ipsa exi
stentes pertinet, quorum status ad ęquilibrium reduci potest, ver
ba faciemus.
quæ quidem pars totius mechanicę facultatis prin
ceps existit.
ea enim est, in qua artem superare naturam aper
tiùs conspicitur: quod quidem, qua ratione contingat, hinc pla
num euadet.
Ars quippe ex Aristotele phisicorum secundo, & ex proæ
mio quæstionum mechanicarum triplici modo in suis opifi
cijs sese habere videtur.
Nam vel immitatur naturam; vel ea
perficit, quæ natura perficere non potest; vel deni〈que〉 ea, quæ
pręter naturam fiunt, operatur; in quibus tamen omnibus o
perandi rationibus, si diligenter eas consideremus, artem sem
per immitari naturam perspiciemus.
Primùm quidem multas
artes naturam immitari aperte videmus, vt sculpturam, & hu
iusmodi alias.
Quando autem ars ea perficit, quæ sola natu
ra perficere non potest, vt in arte medica euenire solet; naturam
ipsam pariter emulatur, & naturæ associata, velut instrumen
tum eius, naturalem effectum perficere dicitur: tuncquè eodem
modo operatur, ac si natura rem ipsam abs〈que〉 artis ope perfice
reposset, quod planè artis præstantiam manifestat: quippè
cùm nisi ars ipsi naturæ manum porrigat, natura ipsa proprios
effectus perficere ex sese minimè possit.
At verò si ars naturam
immitando ipsam superauerit; vt ea, quæ ab arte fiunt, præter
naturam eueniant, longè adhuc præstantiùs artis ingenium
apparebit.
siquidem immitando naturam (paradoxum id for
tè videbitur, cùm tamen verissimum sit) præter naturæ ordi
nem operari dicatur.
Ars. enim mirabili artificio naturam ipsa na
tura superat; ita nimirum res disponendo, vt ipsa efficeret na
tura, si eiusmodi sibi producendos statueret effectus.
quod qui
dem subiecto exemplo magis perspicuum fiet.