qui eas posuit ad quartum Eugenium sunt. Itaque contignationi
bus
faciundis Abietem probant: & cupressum una re fortassis pre
ferunt quod sit æternior: Sed est abiete grauior probant et pinum et pice
am
. Pinum enim abiete persimilem esse contra iniectum pondus
reniti
putant: Sed inter pinum atque abietem cum cætera tum hoc
interest
/ quae terebinæ abies eo leditur minus quo est pinus quidem
succo
quam Abies dulciori. Ego nulli postponendam puto laricem
hanc
equidem structurarum pondera firmissime & diutissime sub
stentasse cum alibi tum apud Venetias ex uetustis fori operibus
annotauimus
. Atqui eam quidem de se præstare utilitates cunc
tas
/ quas cætere præstent arbores affirmant. Neruosa est: uirium
tenax
: in tempestatibus firmissima: aduersus cariem illesa. Ve
tus
opinio hanc contra ignium iniurias inuictam & prope illesam
persistere
/ Quin & obiciendos ex larice asses eo uersus unde igni
um
aduentitium malum extimescas iubent: Sed nos eam uidi
mus
incensam ardere / ramen ita ut flammas dedignari: easque uel
le
ab se discutere uideatur. Vnum habere constat uitium: nam a
quis
marinis redditur teredini obnoxia. Inutiles trabeationibus fo
re
prædicant robora & oleam / quod grauia sint: quod cedant pon
deri
& prope sponte sua deflectantur: tum & quæ facilius frangun
tur
quam findantur ad istos trabeationum usus utilia non sunt / uti est
olea
& ficus & tilia et salicta et eiusmodi. Mirum quod de pal
ma
asseuerant / contra superimpositum pondus reniti et in diuersum
curuari
. Subdiualibus trabeatonibus et tecturis iuniperum omnibus
præferunt
: & huic ait Plinius eandem esse naturam atque cedro / Sed
solidiorem
. Tum et oleam infinitam habere æternitatem prædi
cant
: & Buxum etiam inter primarias annumerant: Castaneam
quidem
tam et si pandat et torqueatur / non tamen in his operibus
quæ
sub diuo esse oporteat / recusant. Probant & in primis olea
strum
ea maxime re qua & Cupressum quod cariem non sentiat:
quo
in numero sunt arbores / quibus insitus & infusus unctuosus
& gummosus succus est præsertim amarus : Eiusmodi enim Ver
mem
negant admittere et aduertitias humiditates excludere in
promptu
est. Contrariam his putant materiem omnem: