57
uni meo principio nixus, conjectura assequutus fueram, quam postea pro-
bavit eventus.

IV. Equidem mira est vis, qua hujusmodi ligna pollent, ut mihi certe,
nedum sericis, resina, sulphure, ipso etiam vitro potiora habeantur. Statim
enim ae fricantur, dummodo probe sicca extiterint, et crepitus exaudire, et
penicillos ex admota cuspide erumpentes inspicere liceat.

V. Nec ligna tantum hac arte comparata eo perducuntur, ut et corpora
rite sejungant, et perfricata electricitatis signa edant. Quamplurima reperi
corpora, quae similiter in oleo excocta idem praestant.

VI. Quin, non inveni nisi corpora metallica, quae tali pacto fieri electrica
ab origine perpetuo renuant.

VII. Igitur charta, corium, ossa, testae ostrearum, ovorum, lateres, vasa
figuli, ipsi denique lapides, praesertim leves ac spongiosi, etsi non ita perfecte
ut ligna, tamen omnia et sejungere queant, atque aliquali electricitate imbui
cum perfricantur. Imo vero ossa signa valde sensibilia mihi promunt, ut
credam ipsi ligno non concederent, si validam frictionem sustinere possent
quin attererentur, utpote vi coctionis friabilia effecta.

VIII. Nec in oleo tantum, sed in pice, gummi, cera, sulphure, caeterisque
resinosis possunt ligna, aliaque corpora concoqui, ut fiant ab origine electrica.

IX. Oleo tamen felicius utor, maxime cum ligna paullo crassiora mihi
sunt comparanda: quod ea intimius pervadat oleum, quam aliud densius bi-
tumen.

X. Quamnam vero electricitatem praeseferunt ligna, caeteraque corpora
ita excocta, vitream, seu excessivam; an resinosam, seu defectivam? Equidem
facile est conjicere quod resinosam; nec conjectura fallit: ea enim corporibus
fere omnibus quibus fricantur, non secus ac resinae, ignem suum impertiuntur,
ut manui, corio, panno, sericis, pilis, chartae nudae: aliquando tamen alienum
accipiunt, uti dum charta inaurata, vel lamella ex orichalco fricantur: quod
faciunt et resinae.

XI. Quod vero non ita facile fuisset conjicere, haec corpora electrici-
tatem defectivam tenacius affectare mihi ferme sunt visa, quam aliquae re-
sinae; non raro enim mea ligna ipsis lamellis metallicis dant, a quibus accipit
cera signatoria. At hic infinitae propemodum varietates sese offerunt, quas
satius erit ad alium locum rejicere.

XII. Illud unum notabo, quod longe debiliori virtute emicant sive ligna,
sive resinae, cum charta inaurata, vel alia lamella metallica perfricantur, ut
fiant electrica excessu. An vero quod renuant alienum ignem induere, cum
eorum ingenium sit proprio exspoliari?

XIII. Caeterum compertum habui, et inter reliqua corpora, quae simi-
liter electricitatem defectus inducunt in ligno, quod fricant, eam nempe elec-
tricitatem quam idem lignum affectat, alia vividiorem, debiliorem alia vim