elegans antiquitatum perscrutator ex ueterum testimoniis Protho
genii nepotes excogitasse hominibus domicilia asseuerat / quæ ex
foliis
harundinum & papiro intexerentur. Sed nos redeamus ad rem

Veteres igitur & in primis Theophrastus scindere arborem prae
sertim
abietem et piceam et pinum iubent / ubi primum germinas
se
tenerosque caudices prompsisse occeperint: Vbi & propter hu
moris
exuberantiam facile corticem amouisse possis: Esse tamen
aliquas
post uindemiam: quæ cæsæ commodiores sint: uti est acer
ulmus
/ fraxinus / tilia / Robora item si credantur uere / fieri teredi
nosa attestantur. At eadem si cedantur bruma / fieri ut neque uitien
tur
/ neque pandantur: Et faciat ad rem quod adnotarunt materiam
quidem
: quæ per brumam flante borea cedatur / etiam uirentem bel
lissime
& prope immunem fumo ardere: Quæ res inditio est hu
morem
succosam esse non crudo sed digesto. Vitruuio placuit
materiam
cedi a primo autumno usque antequam flare incipiat Fauoni
us. Hesiodus quando inquit sol nostrum in caput pendens multa
inferuescit ui : et hominum inde color fuscatur / tunc messis instat
Cum
uero decidere folia ceperint / tu siluam cedito. At Cato rem
totam
sic moderatur. Materiem inquit si robur sit / cedito ubi sol
stitium
fuerit: Nam ad brumam semper intempestiua est: cætera
materies
quæ semen habet cum maturum fuerit: quæ non habet /
cum
libuerit: Quæ maturum & una uiride habet / tunc cedito cum
semen
exciderit: Vlmum uero cum cadunt solia. Et referre pluri
mum
aiunt qua luna ferrum adigas. Namque tantam quidem uim
lunationum esse in eiusmodi rebus ferro attingendis putant cum
cæteri
/ tum in primis Varro: ut etiam qui tondantur luna decre
scente
fieri confestim caluos asseuerent: Eaque de re Tiberium prin
cipem
referunt diem capillo tondendo seruasse. Astronomi affir
mant
non defuturam animo tristitiam si capillum aut unguem se
cueris
luna oppressa maleque affecta. Illud faciat ad rem quod aiunt
quas
res ad usum habiturus sis / ut locis moueantur has ferro manu
que
tractandas cum fuerit luna in libra cancroue: Quæ uero stabili
a
& locis immota futura sint / tunc incohandas et pertractandas
cum
erit luna in leone tauroue & eiusmodi. Sed cedi oportere ma