materia: item et ferrum et æs et plumbum et uitrum: et huiusmo
di. Et inprimis fabros minime imperitos / minime leues / minime
inconstantes
. seligendos duco: quibus tu opus recte perscriptum
sedulo
faciundum mandes atque commendes / ut probe persiniant /
maturæque
absoluant. Et in his omnibus probandis iuuabit ex pro
ximis
quæ alibi in promptu extant operibus ducere argumenta et
coniecturas
quibus admonitus statuas quid tua in re agendum sit:
Namque
in illis uitia & laudes notentur / eodem quoque in tuo futu
ra
opere persimillima poteris arbitrari. Nero princeps cum insti
tuisset
centum ac uiginti pedum Romæ ad uenerationem solis co
lossum
ponere: in quo superiorum amplitudinem & magnificen
tiam
superaret / non prius locasse faciundum Zenodaro artifici per
ea
tempora celebri ac singulari scribit Plinius / quam satis probatum
uidit
quid in tanti operis artificio ualeret facto in gallia apud ar
uernos colloso miri ponderis. Atque his constitutis ad cætera prosequa
mur
. Atqui nos quidem in huiusmodi rebus / quæ ad opus ædifi
ciorum
commoda sunt / recensendis / ea referamus quæ docti uete
res
tradidere: Præsertim Theophrastus / Aristoteles / Cato / Var
ro / Plinius / Vitruuiusque. Nam ea quidem longa obseruatione
magis / quae ullis ingenii artibus cognoscuntur: Vt ab his qui istius
modi
summa diligentia adnotarunt / petenda sint. Sequemur igitur
ea
colligentes: quæ probatissimi ueteres pluribus et uariis locis trac
tauere
. Addemus etiam nostro pro more siqua ipsi ex maiorum o
peribus
aut ex peritorum artificum monitis adnotarimus: quæ ul
la
ex parte dicendis conferant: Et enim percommode fieri arbitror
si
naturam rerum ipsarum sequentes ab his ipsis incipiemus / quæ
prius
ad hanc rem ædificatoriam sibi homines usurparunt. Ea ni
fallimur
fuere cæduæ arbores & syluarum materia / tam & si apud
auctores
inueniam qui de his inter se discrepent. Sunt qui dicant
homines
primum speluncis habitasse ita ut pecus et domini commu
ni
clauderentur umbra: Hinc credunt quod fertur apud Plinium
Gelium quendam Taxium imitatione naturæ primum omnium
luteum
sibi astruxisse ædificium: Deam Diodorus Vestam satur
ni filiam ait primum habitacula adinuenisse: Eusebius Pamphilus