puteolos non foderit quis non malit ultiori aliqua in re tantum o
peræ
atque impense consumpsisse. Eliogaballi prodigiosam insolen
tiam
quis non detestabitur. Cogitarat enim columnam ponere in
gentem
/ per quam intrinsecus ad summum conscenderetur: ut il
lic
Eliogaballum deum / cui esset initiatus / locaret: Sed non inuen
to tam uasto saxo conquisito usque ad thebaidem destitit. His etiam
addendum
est ne quid aggrediare quod ipsum & si alioquin utile
dignum
ac non penitus difficile factu sit facultatibus et temporis
oportunitate suppeditantibus / tamen sit ipsum eiusmodi ut bre
ui
aut successoris negligentia aut incolarum tedio defecturum sit.
Fossam quinque remibus nauigabilem ab Auerno usque hostiam a Ne
rone
institutam cum alias ob res uitupero / tum etiam quod in ea
seruanda perpetuam eternamque imperii felicitatem et huius rei stu
diosos
continue principes desiderasset. Quæ cum ita sint officii
erit
ea spectasse quæ recensuimus: hoc est quid sit quod agas / &
quid
quo agas loco: et qui sis qui id agas: Et pro eius dignitate et
usu
rem totam constituere nimirum hominis erit bene consulti et
considerati
. His notatis atque animaduersis lustranda tibi erunt re
liqua
/ an sint eorum quæque recte definita et apte suis locis distri
buta
: Quo pro munere obeundo ipsum te ita compares opus est:
ut
in omni rerum istarum aduersione præ te feras turpe ducere te
non
id assequi quoad in te sit: Vt aliud alibi opus nullum pari
factum
impensa et simili ductum oportunitate possit / aut specta
ri
lubentius / aut laudari uberius. Neque enim sat est istiusmodi in
rebus
non contemni / sed probari quidem in primis condecet / et item
haberi
ut imitentur. Quare seueros esse nos et per quam diligentes re
rum
explicatores oportet: Et curandum ut cum nihil non elegans
& probatissimum interponatur: tum et omnia inter se mutuo ad
dignitatem
gratiamque conueniant / usque adeo ut quicquid addide
ris
aut mutaris aut detraxeris uitiosius id et deterius futurum sit
Sed
rerum istarum iterum atque iterum admoneo / fac sit moderatrix
peritorum
prudentia et consilium eorum / qui spectaturi sint rec
to
aliquo & sincero cum iudicio. Nam istorum scientia et institutis magis
quam priuata uoluntate & sensu dabitur / ut quæ agas uel optima sint /