56
tuo marte experiri, aliisque, qui rerum novitate oblectantur ostendere cupido
incesserit, omnia Tibi praesto sint; nec Te instrumentorum parandorum labor
ac mora usquam detineat. Igitur praeter machinam quadrum habes ligneum
indusiis de more ad explosionem communitum. Binas soleas ligneas, quibus
incedens homo rite sejunctus maneat. Quatuor denique breves ligneas bases
quatuor scamni, aut lectuli pedibus similiter fulciendis, sejungendisque ac-
comodatas. Ipsam vero machinam, ut vides, ita construi curavi, ut tam pul-
villi fricantes, quos nomine machinae designamus, quam flocculi aurei ex
adverso electricitatem combibentes, qui sub nomine catenae veniunt, ope
ligneae columellae similiter manerent sejuncti; utque annexa longiori virga
metallica tam his quam illis hae virgae spatio unius circiter pedis dissitae
orixontaliter porrigerentur: quo artificio omnes machinae & catenae combi-
nationes facillime assequi, atque omnium oculis subjicere datur. Quod si
minus elegans totum hoc machinamentum exstitit, id. & artifici in his ope-
ribus omnino novo ignosces, & mihi minus elegantiae, quam utilitati stu-
denti. Vale, Scientiarum cultor eximie & decus: meque Tibi addictissimum
& crede, & pari benevolenti prosequere.

CAP. I.

De ratione ligna aliaque corpora parandij ut fiant ab origine electrica.

I. Ligna probe sicca, tum fricta ex oleo evadere coercentia, Patre AMMER-
SINO ostendente NOLLETUS animadverterat (a) .

II. Quae res valde commode cedit, cum ex iisdem lignis fulcra comparari
possint aptissima sejungendis corporibus, in quae electricitas per communi-
cationem est congerenda.

III. Porro ligna sic in oleo cocta electricitatem originariam praeseferre,
seu signa edere, et ea quidem vivida, cum vel leviter fricantur, nemini, quod
sciam, observatum [1] . Hoc tamen est, quod, experimentis nondum initis,