24
Equidem hoc ipsum scribebam tibi, Vir clarissime, duobus circiter abhinc
annis, perlecta dissertatione illa tua ad FRANKLINIUM: nempe arbitrari me
e principio attractionis non tantum electricos motus, sed et plura alia phae-
nomena oriri debere: attractionem scilicet idipsum efficere in vitro, ut excessui,
qui uni ejus faciei inducitur, defectus respondeat in facie adversa: insuper
et hoc praestare, ut facies vitri post explosionem denudata vindicet sibi electri-
citatem quam habuit ante explosionem; quod est electricitatis vindicis prin-
cipium. Erat mihi quidem in animo rem totam quamprimum explanare;
sed cum nunc ad alia me contulissem, nunc etiam otio plus aequo indul-
sissem, usque in hoc tempus res est protracta. Ut vero nulla amplius inter-
poneretur mora, libellus tuus de Athmosphaera Electrica nuperrime editus,
mihique, quod summopere gratum habeo, transmissus, effecit: enim vero expe-
rimenta, pulcherrima illa quidem, quae illic proferuntur, analoga sunt iis,
quae ipse capiebam ad evincendum eandem legem attractionis aeque in cor-
poribus deferentibus locum habere, ac in vitro; et principia, quae ibidem
statuis, satis accedunt ad meam attractionis theoriam, licet vocabulum hocce
attractionis nondum usurpaveris.

Propositum mihi est itaque ostendere vim quamdam attractivam ignis
electrici prorsus admitti debere; tum quod vis hujusmodi ubique se prodat,
tum quod ea posita praecipua electricitatis phaenomena nullo negotio expli-
centur. I. nempe patet, cur corpora diversimode electrica mutuo se petant.
II. inspecta earum virium, quas attractivas vocant, natura, atque indole;
ac rationibus potissimum ex analogia petitis ducti, conjectare possumus quae
in caussa sint, ut vitrum, sulphur, serica etc. ope affrictus nunc ignem alienum
hauriant, nunc exuantur suo, prout illo, vel hoc corpore fricantur. Hinc et
pro novorum quorumdam tentaminum successu lux quaedam affulget. III.
ratio apparet, cur ignis, qui in una vitri facie cumulatur, tantumdem ignis
nitatur dispellere ex facie opposita; et vice versa ignis, qui ex una hauritur,
tantumdem alliciat ad alteram: quod non in vitro tantum, sed in corporibus
omnibus coercentibus aeque locum habere compertum est. IV. evidens est
eandem legem extendi debere ad corpora etiam deferentia (habita tantum-
modo ratione, quod haec facillime permeat ignis electricus, illa non item): huc
nempe redeunt experimenta illa omnia, ac theoremata circa electricam athmo-
sphaeram, que singulari libello nuper protulisti. V. demum ipsa se prodit,
quae apto sane vocabulo, ac rem proxime exhibente Vindex Electricitas a
Te appellatur.

Haec si praestitero, nonne praecipua electricitatis phaenomena, eaque e
penitiore loco educta, explanabuntur? Nonne magna Physicae accessio fiet,
cum ad unicum attractionis principium jam reducantur theoriae Frankli-
nianae principia, pauca illa quidem ac simplicia, sed quae ulteriorem caussam
requirunt ac simplicissimam, qua invicem connectantur; reducantur, in quam,