latini contulerit ædificatio nihil plus dico quam nos ex his bustis et re
siduis
ueteris magnificentiæ: quæ passim uidemus multa histori
cis
credere didicisse: quæ alioquin fortasse minus credibilia uide
bantur
. Preclare igitur apud Tuchididem prudentia ueterum comprobatur:
qui
ita urbem omni ædificiorum genere parassent / ut longe quam erant
potentiores
uiderentur: Et quis fuit summorum ac sapientissimorum prin
cipum
/ quin inter primas propagandi nominis et posteritatis curas rem
habuerit
ædificatoriam? Sed de his hactenus. Demum hoc sit ad rem
stabilitatem / dignitatem / decusque rei pulice plurimum debere archi
tecto
: Qui quidem efficiat ut in ocio cum amænitate / festiuitate
salubritate
: In negocio cum emolumento rerum que incremento: in utrisque
sine
periculo & cum dignitate uersemur. Hunc igitur ex uolup
tate
/ atque mirifica opum gratia: exque necessitate: exque inuentorum
adiumentis
præsidioque: exque fructu posteritatis probandum colendum
que
esse: atque inter primarios / qui de genere hominum honores et pre
mia meruerint / habendum non negabimus. Atque nos quidem cum istec
ita
esse intelligeremus / cæpimus animi gratia de eius arte et re
bus
accuratius perscrutari: quibus nam principiis diducerentur /
quibusue
optibus haberentur: atque finirentur: quas cum inuenissem
genere
uaria numero pene infinita / re admirabilia / utilitate incre
dibili
: ut interdum non constaret que nam hominum conditio: aut
quæ
rei p. pars / aut quis ciuitatis status magis debeat architecto /
immo ominum commoditatum inuentori: publica an priuata: sacra
an
profana: ocium an negocium: singuli ne quique / an genus homi
num
uniuersum / Instituimus pluribus de causis: quæ longum es
set
hic prosequi: eadem ista colligere: quæ his decem libris manda
ta
sunt litteris: Quorum hic erit rebus tractandis ordo: Nam ædificium
quod
corpus quoddam esse animaduertimus: quod linea mentis / ueluti
alia
corpora constaret & materia: Quorum alterum istic ab ingenio
produceretur
: alterum a natura susciperetur: Huic mentem cogi
tationemque
/ huic alteri parationem selectionemque adhibendam.
Sed utrorumque per se neutrum satis ad rem ualere intelleximus / ni &
periti artificis manus / quæ lineamentis materiam conformaret ac
cesserit
: Cumque ædificiorum uarii essent usus / peruestigandum fuit an