pias. Syluam piceam aiunt partisicis et his qui longa ualitu
dine
uires non recolligunt / plurimum prodesse. Contra
uero
arbores / quæ amaro sint folio / nam illæ quidem auras
præbent
insalubres: sicubi erit sidosus / paludescens / uligino
sus
ue locus / iuuabit bene patulum et bene illustrem redde
re
. Nam fetores et noxiæ bestiolæ quæ insurgunt aritudi
ne
et uentis cito conficientur. Apud alexandriam locus pu
blicus
est: quo non alibi urbis excrementa et purgamenta ru
derum
exponantur. Iamque montem excitarunt tam altum /
ut
nautis multam oportunitatem præbeant ad hostia peten
da
. Quanto commodius humilia et concaua huiusmodi le
ge
complebuntur. Venetiæ / quod uehementer probo / per
mea
tempora purgamentis urbis areas intra paludes amplia
runt
. Qui agrum apud ægyptias paludes colunt inquit He
rodotus / quo uim culicum et muscarum uitent altissimis per
noctant
turribus. Ferrariæ ad padum intra urbem culices
haud
multæ apparent: extra urbem insuetis execrabiles sunt.
Pelli ab urbe ignium et fumi copia arbitrantur. Musca um
broso
et frigenti et uentoso in loco non uersatur: præsertim
abi
fenestras habuerit in sublimi. Sunt qui dicant muscas
no
ingredi quo lupi cauda sepulta sit: et squilla suspensa abi
gi
uenenosa. Maiores nostri contra uim astus plurimis ute
bantur
remediis. Inter quæ delectant criptoporticus et testu
dinata
: quæ quidem nisi summo uertice lumen acciperent. De
lectabant
etiam aulæ fenestris patulis atque auersis a meri
die
: quæ præsertim umbrosas auras a contectis acciperent.
Metellus Octauia Augusti sorore genitus forum inumbra
uit
uelis: ut salubrius litigantes uersarentur. Sed auram ad
refrigerandum
plus ualere quam umbram / intelliges uelo stra
tis
inducto / ita ut auræ minus perueniant. Plinius concep
tacula
umbrarum in ædibus fieri solita meminit. Ea qualia
essent
non descripsere. Sed qualiacunque sint / natura in eis
imitanda
est. Spectare licet ubi ore aperto oscites / animam