Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
depressius infoderis: tantum alueus usque ad fontem excaua
bitur.
Promens. n. aqua continuate commouet: perturbatque solum
atque absportat.
Quin et riuum fossamque aquariam bubulis immis
sis purgabis sic: Occludito ut aquæ insurgant: mox coge pe
cus / ut crebris et concitatis motibus aquam limosam reddant: con
festim adapito / ut præceps perfundatur atque abluat.
Quod si
sorte in flumine demersum aut infixum quippiam impedierit / præ
ter cæteras quas nouere fabri machinas illud aptissimum est ut
nauim onustam adigas: atque firmissime id ipsum hoc siue sit
palus / seu quid uis eruendum adlaquees: mox nauim leues
onere: fiet inde ut sese leuigata attollens nauis radicitus reuel
lat alligata.
Iuuabit si clauis modum surgente naui palum inuer
teris.
In agro prænestino madentem cretam uidimus / in qua si
fustem gladiumque infixeris / non in profundum plus cubitum / nulla
ui manu possis trahendo euellere.
Sin autem inter trahendum
paulo inuerteris / uti qui terebrant facile sequetur.
Apud ianuam
latens sub undis scopulus fauces ad portum impediebat: inuen
tus homo est per nostra tempora mira præditus arte et natura qui
diminuit: aditusque longe patefecit.
Hunc rumor est solitum sub
aquis durare: et multam per horam anhelitus causa non emerge
re.
Limum ex profando hauries rete ostreaceo uestito sacco tra
hendo. n. implebitur.
Hauries etiam ubi mare modicum sit / pa
latia inspumento.
Id fiet sic.
Habeto mioparones duos in
horum altero ad puppim firmabis axim: in quo non secus atque in
libra ludat antenna prælonga / in cuius antennæ capite / quod
e naui perstat / affixa sit pala pedes lata tris: longa sex.
Hanc
operarii immergendo limum desument: et in altero ad id parato
mioparone exponent.
Ex his principiis multa fient similli
ma et utiliora: quæ longum esset hic proseque Hactenus de his.
Sequitur clausura.
Claudetur aquæ defluuium cataractis:
claudetur et uallis.
In utrisque labra lapidea pilarum opere fir
missima debentur.
Cataractæ pondus tollemus sine hominum
periculo adhibitis ad tractatorium fusum rotis dentatis quas
ueluti in horologio moueamus / dentibus alterius fusi ad id