Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
Sin autem aquarum molestia regio uexabitur: qualem ui
dimus galliam ad padum.
Quales uenetiæ et eiusmodi: sunt
quæ considerass: oportet.
Nam aut nimietate ' aut motu ue
xabunt / aut utrisque.
De his nos breuissime transigemus.
Apud lacum fucinum Claudius perfodit montem: et aquæ
nimietate obduxit in fluuium ripim.
Et lacum uelinum for
tassis quoque ea re.
M. Curius eduxit ut flueret in mare.
Et la
cum nemorensem itidem uidemus suffosso monte deductum
in laurentem lacum: ex quo hortorum illa amoenitas et lu
cus fructifer sub nemorensi aquis libera relicta sit.
Cæsar fos
sas complures facere apud hylerdam instituerat: quibus par
tem aliquam sicoris fluuii auerteret.
Herymanthus crebris
flexionibus curuatus ab accolis agrum rigantibus consumi
tur adeo ut reliquias sine nomine remittat in mare.
Cyrus
gangem plurimis factis ductibus abscidit.
Numero eos fu
isse dicit Eutropius centies quater et decies sex: ad eamque
demum exiguitatem reddactum ut sicco peruaderetur pede.
Apud tumulum Halyactis in sardis quod ex parte maxima
ancillæ effecere lacus est colous factus manu ad excipiendas
alluuiones.
Lacum effodit Myris apud mesopotamiam su
pra urbem ambitu stadia trecenta et sexaginta: profundum
cubitos quinquaginta: quo nilum si quando acrius insurge
ret exciperent.
Ad euphratem ne tecta urbis diripiat præter
moles quibus coherceretur nonnullos etiam lacus qui exci
piant uim fluminis addidere.
Addidere etiam caua os sinus
ingentis magnitudinis: quibus stantem et quietam aquam
undis impetentibus pro aggere obiicerent.
De aquis igitur
ubi superfluant / et nonnulla ex parte ubi motibus infestæ sint
diximus.
Siquid uero ad eam rem deerit / dicemus proxime:
ubi de flumine et mare transigemus.
Sequitur ut quæ non possit ex se alimenta regio præbere
incolis / illud aliunde quoad id fieri possit commode susci
piat.
Ad hanc rem facient itinera et uiæ: quæ quidem haben