ex uase terreo saporatiora esse periti affirmant. Naturalem. n.
benequiescendi sedem tum aquæ / tum rerum quis terra tulerit nimi
rum
esse terram profitentur. Ligneæ fistulæ ad tempus aliquod
aquam colore / sapore / non grato inficiunt. Fistulas esse firmis
simas
oportet: uasa ænea inducunt epilentiam / cancrum / epatis
dolorem et splenis. In fistula uacui diameter habebit solidi la
teris
crassitudinem nil minus quater pixidatis commissuris.
Tubuli alter in alterum inibit: calce uiua ex oleo leuigabuntur
et
communientur structura ualidissima / ponderum que gravi accu
mulatione
firmabuntur: præsertim ubi curuo ducas aquam tractu
ubi
ue indepressius dimissa rursus præsurgat: ubi ue in anfra
ctum
inuersiones coarctiores reddantur. Nam ex pondere quidem
impressantis aquæ / exque illabendi mole atque impetu facile tu
buli
tollerentur et disrumperentur. Id periculum ut euitarent periti
maxime
in geniculis lapide rediuiuo præsertim rubro ad opus
perforato utebantur. Vidimus marmora pedes longa plus duode
cim a summo ad imum traiecto foramine peruia lato palmum:
quod
effecisse ænea fistula tornatili et harena aptissimis con
iecturis
indiciisque ex ipso lapide intelleximus. Id etiam uitium
ut
euites eruptionis tardabis aquæ celeritatem flexionibus
alioquin minime geniculatis sed modice flexis / ita ut modo
in
dextram flectantur modo in leuam: modo etiam subeant / modo
scandant uicibus iteratis. Adiicietur etiam his quod fit septi ca
stellique
loco cum nitidificandæ aquæ gratia tum etiam ut siquid ui
tii
apparuerit facilius qui locus emendandus sit pateat. Sed
ne
ponetur quidem castellum in imo decursu uallis: neque ubi
aqua
pressibus cogatur conscendere / sed ponetur ubi perpetuam
cursus
æquabilitatem seruet. Quod si forte ductus agendus
erit
, ut stagnum lacum ue transcendat / leuissima id fiet impensa
hunc in modum. Habeto tigna ilicea: in eaque per tigni longitudi
nem
cauabis sulcum latum et profundum ad tubuli modum: inque
sulco
isto tubulos coaptato et leuigato calce / firmissimisque
firmato
æneis. Post hæc ratibus per lacum ad lineam expositis
tigna
istiusmodi alternis capitibus alternis tignis iniungito