tes qui inter se conueniant. Sed ratio hæc cognitu subdiffici
lis
quidem est: factu etiam non satis fida. Magno enim inter
uallo
anguli error qui ad oculum intuentis causetur quamuis
modicus
sit: plurimum tamen habet momenti ad rem. Sed
rationi
huic consentanea erant quædam / ut mox dicemus quibus
quidem
si forte transfosso monte aqua in oppidum ducenda sit /
ad
directiones habendas utamur peroportune. Id fiet sic. Sum
mo
in montis cacumine unde hinc incile / hinc emissarium sese
uisendum præstet complanato in solo signabis circulum pedes
latum decem. Is circulus orizon nuncupatur. In circuli centro figis
hastile
, ut stet ad perpendiculum. His peractis director artifex
extrinsecus
ambibit circulum quæritans quo loci linea intui
tus
ad alterum aquæ ducendæ terminum intenta terminum ipsum pe
tat
: et ima centricum illud infixum hastile contingat. Loco igitur
istoc
in orizonte circuli certo et noto artifex ipsam hanc signa
bit
lineam directionis utrinque hinc atque hinc perscriptum circu
li
ambitum secantem. Erit hæc nimirum linea cicli ipsius diame
ter : quando per centrum directa utrinque coronam secet circuli.
Eadem ipsa hæc linea si æque contrario ab intuitu in longum
et
directum producta hinc incile / hinc emissarium periierit, re
ctus
ea ductione præstabitur ducendæ aquæ cursus. Sin autem
non
petierit: sed alia quæ incile spectet / alia quæ emissarium
spectet
diameter diuersam petierunt directionem / tunc ex mu
tua
linearum istarum intersectione ipsum ad centricum hastile facta
patebit
qui differant illæ quidem directiones inter se. Nos cir
culi
istius adminiculo ad urbium prouinciarum que descriptionem
adnotandam atque pingendam: ad cuniculos etiam subterraneos pro
ducendos
bellissime utimur. Sed de his alibi. Quo uis igi
tur
riuo adducatur aqua seu modica ad potum: seu multa
ad
nauium usus sit / his utemur directionibus / quas hacte
nus
recensuimus. Sed riui parandi opus non idem erit in
maiore
aquæ copia æque atque in minori. Nos hic ea prosequa
mur
uti coepimus quæ ad potum: postea suo loco nauiga
bilem
transigemus. Opus riui aut erit structile aut fossile.