quentes inuenias puteos: quorum uenæ largo fluxu moueantur:
Affirmant que nullas perhennes dari posse aquas motu penitus im
munes
. Immota. n. aqua ubi uis insalubris est. Quod si multa
in singulas horas aqua ex puteo hauriatur: erit is quidem eo æque
atque
inde redditus ut sit ueluti depressior fons . Contra si fons
ipse
non redundet / sed quietus resideat: erit is quidem modice profun
dus
puteus potius quam fons. Sunt qui putent nullas dari aquas uti
aiunt iugi et perhennes / quæ non ad fluentis torrentisque proximi flu
xum
moueatur. Quod mihi quidem probatur. Apud iurisconsultos iter
lacum et stagnum hoc interest: quod lacus quidem aquas habet perhennes:
stagnum uero temporales et collectas hyeme. Lacus ipse iriplex
est
: alter quidem statarius / ut sic eum appellem / qui suis contentus
aquis
sese contineat: nusquam redundet. Alter qui fluminis parens
aquis profundat. Tertius qui quidem aquas aliunde influentes excipi
at
: iterum que per, fluentem remittat. Primus stagni naturam sapit.
Secundus fonti simillimus est. Tertius ni fallor dilatatus eo
loci
fluuius est. Ergo ea repetenda non sunt. quæ de fonte et flumine
diximus
. Hoc addendum tectas qualescumque aquas umbra frigidi
ores
et clariores / sed crudiores esse quam sit quas lustrarit sol.
Contra multo excoctas sole aquas salinosas et lentosas reddi.
In utrisque profunditas prodest istic ut æstus feruentes / illic ut
gelationes
tolleret sine incommodo. Demum stagnum ipsum non sem
per
usque quaque detestandum arbitrantur. Nam ubi anguillæ scatent /
aquas
heri non omnino incommodas putant. Stagnantium pessimam di
cunt
esse aquam / quæ sanguisugas alat: quæ tela superinducta pi
gruerit: quæ fetore nauseam cierit: quæ colore atro et liuenti /
quæ
spissitudinem in uase multum asseruet: quæ mucosa grauita
te
lentescat: quæ si manus ea laueris / tarde siccescat. Sed ut
de
aquis summatim quæ dicta sunt colligam: leuissimam esse aquam
oportet
limpidam / tenuem / pellucidam. Addenda item his sunt quæ
primo
attigimus libro. Præterea ex usu ueniet: si menses ali
quot
pecudem et potam et lotam ex ea quam cæteris præstare dixi
mus
inspexeris quæ membris totoque corporis habitu ualeat. Exque
iocinerum habitu didiceris an bene sit. Nam omnem quidem quod