Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
optimam dicemus: quæ a natura sui minime aliena minime
prauata sit.
Quare ni purissima et omni lentitudinis mixtione
omnisque saporis odorisque uitio immunis fuerit / proculdubio salu
ti plurimum officiet / intestinos uti loquuntur euentationum mea
tus obstruendo: uenas oblimando: spiritusque ministros uitæ in
tercludendo atque obfocando.
Hinc est quod aiunt / pluuiam quan
do quidem ex tenuissimis uaporibus coactis constet / merito
esse omnium optiman / modo id ei non adsit uitium / quod asserua
ta facile putrescit / et fetore inficiatur / crassiorque reddita al
ui duritiem inducit.
Dixere aliqui fieri id quod a nubibus ex ni
mium uariis et diuersis in unum commixtis aquis haustæ sint:
puta ex mari: in quod omne fontium genus confluat: et nihil
ad corruptionem dari aptius paratiusque quam dissimilium confusam
commixtionem posse.
Confusus in unum multarum uuarum succus
uetustatis impatiens est.
Apud hebreos peruetus fuerat lex ne
quid semina nisi selecta et simplicia seminarent / naturam in
dicantes dissimilium permixtionem penitus abhorrere.
Qui autem
Aristoteli assentiuntur / et haustos a terra uapores in parte aeris
quæ algida sit / frigore primum ueluti in caliginem cogi: et
mox in guttas depluere arbitrantur / aliter sentiunt.
Cultas
arbores aiebat Theophrastus ocius in morbos incidere quam sil
uestres.
Has. n. rigidas duritie indomita aduentitiis impres
sionibus acrius resistere.
Has uero alteras teneritudine sui
exhibere sese ad repugnandum inualidas / quod sint ad obsequium
domitæ disciplina.
Simile et illi in aquis ducuntur / quo tene
riores dederis / eo ut suis utar uerbis / esse passibiliores.
Et
fieri asseuerant hinc ut decoctæ aquæ et ignibus factæ mitio
res ocissime frigescant / ocissime iterato feruescant Sed de plu
uia satis.
Proxime ad istas nemo non probat fontes.
Sed qui flu
mina fontibus præferunt / sic inquiunt.
Quid nam aliud esse flu
men dicemus quam exuberantiam fluxumque plurimorum fontium unam
in coniunctionem atque corriuationem solibus / motu / uentisque ni
mirum commaturatam.
Puteum etiam fontem esse arguunt / sed profun
diorem.
Quod si radium solis aliquid aquis conferre non ne