Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
Sunt et alibi quæ bonum ingenium diuinantemque inspirent.
In cor
sica item fons oculis utilis: si quis fur coram furto negarit sa
cramento / et oculos lauerit cæcatur.
De his hactenus.
Cæte
rum aqua locis aliquibus neque pura neque impura penitus inue
nietur.
Cisternis ea re pluuiam excipere et asseruare passim
per apuliam assueuerunt.
Quattuor igitur circa rem aquarum sunt / quæ ad opus faciant.
Vt inuenias: ut ducas: ut seligas: ut asserues.
De his nobis
dicendum est.
Sed nonnulla præcensenda sunt: quæ ad uniuersum
usum aquarum pertineant.
Aquam non nisi in uase detineri posse ar
bitror: et illis assentior / qui ea de re moti mare quoddam im
mensum esse uas autumant: eorumque similitudine fluuium esse
quoque uas ualde oblongum interpretantur.
Sed hoc interest quod
in his aquæ nulla extrinsecus adhibita ui suapte natura per
fluant et moueantur.
Alteræ uero facile acqescerent / ni uento
rum appulsu agitarentur.
non illa philosophantium hic prosequar /
petant ne aquæ mare quasi quietis locum: radio ne fiat lunæ
ut mare momentis augeatur / uicissimque diminuatur.
Nihil enim
ad rem nostram conferent.
Illud non prætereundum est quod ipsis
oculis perspicimus : aquam natura petere ima : nec pati aerem us
piam esse depressiorem se: odisseque omnium tum leuiorum tum grauiorum
quam ipsa sit corporum mixtionem: et cupere complere omnes in quascumque
influat concauitatum formas: et suis quo magis uti prohibeas
uiribus / eo contumacius illuctari aduersum atque inniti: neque in
terquiescere quoad pro uiribus assequatur quæ ad quietem affe
ctat.
Adeptis ubi conquiescat sedibus sese tantum contentam esse:
mixta omnia cætera aspernari.
Superficiemque summam sese ad coæqua
tam altitudinis parilitatem limbo extremisque labris collibra
re.
Et quod etiam ad aquas pertineat memini ex Plutar
cho.
Quærebat enim an infossa tellure aqua ueluti san
guis in uulnus instillaret.
An potius ueluti mammas nu
tricis lac sensim generatum conflueret.
Sunt qui aquas quæ
perhennes fluant / non ueluti ex uase conceptas effundi : sed
locis unde manarint assiduis momentis generari asseuerant ex