ut sit ille quidem arcus non minor / quae circuli dimidia pars parte
addita
semidiametri septima. Nam apud peritos compertum af
firmant
/ hunc esse omnium unum ad perennitatem accommoda
tissimum
. Cæteros uero omnes arcus esse putant imbecilles ad
ferendum
onus: & promptos atque expositos ad ruinam. Prætere
a
semicirculum arcum esse unum / qui corda & adminiculis non
indigeat
arbitramur. Cæteros autem omnes / ni eis aut cordam
aut
contraria pondera / quibus cum certent adegeris / uidemus su
apte ui fatiscere atque labascere. Non hic prætermittam egregium
id
laudeque dignissimum / quod annotaui apud ueteres apertiones
istiusmodi etiam & testudinum arcus ita optimis illis ab architec
tis
positas in templis / ut si omnes intimas subdemeris columnas /
tamen
apertionum arcus tectorumque testudines persistant & mi
nime
corruant / ita sunt omnes arcuum ductiones / quibus testudi
nes
incumbunt / ad solum usque perductæ miro artificio & paucis
cognito
ut stet opus solis arcubus incumbendo: Et enim cum illis
quidem
tellus pro corda firmissima sit / quid ni et ipsi per se arcus
firmissimi
æternum persistent.

Scalis ponendis plus est negocii quam ut possis nisi maturo & dige
sto
consilio recte ponere: Nam unis in scalis tres ueniunt apertio
nes
: Et harum una quidem est hostium quo in scalis conscenden
dis
aditus pateat: Altera est fenestra / qua fiat / ut recepto lumine
cuiusque
gradus retractio perspiciatur: Tertia est contignationis
& tecti apertio: qua in superius pauimentum operimentum que per
uadimus
: Ea de re illud aiunt scalis nimirum impediri operum
descriptiones
. Sed qui uolent scalis non impediri scalas ipsas
non
impediant: Certum enim & proprium dicabunt spatium areæ
quo
liber & solutus excursus pateat: suprema usque ad tecta:
quæ
sub diuo sunt: Neque te pigeat quod tantum areæ scalis occu
petur
: Nam satis referent commodi illic / Vbi cæteris partibus
ædificii
inferant minimum incommodi. Adde quod etiam for
nices
& uacua quæ sub scalis relinquentur / ad usus per commo
dos
non deerunt. Scalarum apud nos duo sunt genera: Nam de
militaribus
expeditionum munitionumque scalis non est