Numero autem fenestras et hostia assueuere ponere impari: Sed
ita
ut hinc atque hinc partes paribus responderent. Media uero essent
paulo
ampliora: Atque maximopere præcauebant / ut uiribus ædi
um parcerent ea de re longe ad angulis: et columnarum producti
onibus
apertiones ponebant locis potissimum parietis imbecillio
ribus
: sed quæ honeri substinendo non uacarent: Et seruabant ut
a
solo ad tectum usque integræ & minime interfractæ quam plures pos
sent
parietis partes surgerent ad perpendiculum. Est genus quod
dam
quasi apertionum quod hostia & fenestras situ et forma imi
tentur
: Sed totam parietis crassitudinem non peruadit / Verum
quasi
scaphis incauatis digna aptaque spatia sedesque signis & tabulis
præbent
. Hæc autem & quo loci et quam crebræ quam que amplæ statuen
de
sint / tum dicemus distinctius / cum de ornamentis ædificiorum
tractabimus
: tam & si non minus ad impensæ rationem quam ad ue
nustatem
operis faciat: quod in muro complendo minus lapidum
& cementi consumatur: Hoc tantum faciant ad rem / quod has sca
pharum
collationes numero aptas / amplitudine inuastas / forma
decenti
esse oportet: ut sui ordinis penitus fenestras imitentur: et
apertiones
quidem istiusmodi uticunque ille sint aduerti ex ueterum
operibus
non ampliores consueuisse ponere quam ut sui parietis partem
occupent
septimam: Sed ne minores quidem quam ut capiant nonam.
Inter columniorum spatia nimirum inter primas apertiones con
numeranda
sunt: Ea pro ædificiorum uarietate quoque uaria consti
tuuntur
Sed de his distinctius dicemus / cum præsertim de sacris
ædibus
parandis suo loco ratiocinabimur. Hic sat sit admonu
isse
apertiones hasce ita ponendas / Vt columnarum ratio / quæ
tectis
substinendis relinquantur / in primis sit per quam diligentissi
me
habita: ne quid ille quidem graciliores relinquantur atque ra
riores
/ quam ut commode ferre onus tectorum possint: neue quidem
crassiores
: aut frequentiores quam ut areæ spatia & aditus ad rerum
temporumque
usus expedita relinquantur. Cæterum apertiones
aliæ
cum crebræ extabunt columnæ / Aliæ cum raræ. Namque
crebris
columnis trabs: raris arcus super adducitur. Sed omni
bus
apertionibus / quibus arcus ducitur curandum est.