Galilei, Galileo MS 72 - experimental version 1600-1635 | ||||||
|
Lemma. Sit linea 'ac' maior ipsa 'df', et habeat 'ab' ad 'bc' maiorem rationem quam 'de' ad 'ef': dico, 'ab' ipsa 'de' maiorem esse. Quia enim 'ab' ad 'bc' maiorem rationem habet quam 'de' ad 'ef'; quam rationem habebit quam rationem habebit habet 'ab' ad 'bc', hanc habebit 'de' ad minorem quam 'ef'. Sit 'eg', et quia 'ab' ad 'bc' est ut 'de' ad 'eg', erit ut 'ca' ad 'ab', ita 'gd' ad 'de': est autem 'ca' maior 'dg': ergo et 'ba' ipsa 'de' maior erit.