Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
descendendi necessitates.
Et recte illi quidem admonent: qui sca
las esse ædificiorum perturbatrices prædicant: ab quarum impedi
tione ueteres ualde præcauisse uideo.
At uilla ut altera im
ponat alteris ædificia nulla cogit necessitas.
Nam fusiore
quidem laxamento sibi spatia decentissima uendicabit: quibus
æquali gradu alia ex aliis subueniant.
Quod ipsum mihi etiam in ur
bibus modo id liceat uehementer perplacebit.
Est et genus quoddam ædificii priuati: quod una ædium ur
banarum dignitatem et uillæ iucunditates exigat: quod superiori
bus libris huic loco prætermisimus destinatum.
Hi sunt horti
suburbani: quos minime negligendos duco.
Faciet. n. ad bre
uitatem / cui uehementer studeo.
Nam una quidem quid cuique gene
rum istorum deceat explicabimus.
Sed prius est ut de horto ip
so aliqua referam non prætermittenda.
Qui apud ueteres aiunt
qui agrum parauit / domum uendat urbanam: Cui urbana cordi
sunt / rustica non sunt opus / fortassis eo tendunt / ut esse hortum
commodissimum statuant.
Aere monent physici fruamur quam id fie
ri possit liberrimo et purissimo.
Hoc non inficior præstabit
alto in secessu posita uilla.
Alia ex parte urbanorum ciuiliumque
negociorum ratio patremfamilias exigit: ut perquam frequenter sese
habeat foro / curia / templis ue.
Hoc facillime ut possis domus
dabit urbana.
Sed illa negociis: hæc ualitudini aduersatur.
Consueuere duces mutare castra: nequid fetores grauius offen
dant.
Quid tu futurum ex urbe censeas: in qua tot sordium tantis tem
poribus accumulationes seruatæ quam que undique euaporent?
Hæc
cum ita sint omnium quæ ad usus commoditatem ædificentur primarium
saluberrimumque esse hortum statuo: qui neque ab rebus urbanis agen
dis detineat: neque non sit aeris impuritate immunis.
Curabat Ci
cero sibi per Atticum hortos pari loco celebri.
At ipse non adeo
uelim celebres / ut nunquam pro foribus enem absque toga liceat.
Illud
uelim præstari commoditatis quod ille apud Terentium se cape
gloriabatur dicens.
Ne ulla me aut uillæ aut urbis satietas te
neat.
Belle apud Martialem.
Rure morans quod agam, respondeo
pauca roganti.
Prandeo / poto / cano / ludo / lauo / coeno / quiesco