Cum primum incidi in egregium opus, quod de Electricitate Artificiali
atque Naturali inscripsisti, ac primo pariter Franklinianam theoriam mira
sane sagacitate a Te illustratam didici, existimare coepi tum motus electricos,
tum etiam plura alia inter praecipua electricitatis phaenomena, vi alicui
attractivae referri posse. Opinionem hanc meam CL. NOLLETO significabam
jam inde ab anno 1763, quo tempore nulla adhuc experimenta institueram. At
ille difficillimum sibi quidem videri phaenomena electrica eo deducere, ut
notis Newtonianae attractionis legibus apprime consentiant; quod quidem
neminem adhuc praestitisse affirmabat (a) . Neque vero re magis attenta
animum abjeci; quin imo cum postea opportuna instrumentorum suppel-
lectile instructus phaenomena eo usque detecta ad trutinam revocarem, eo-
rumque leges, prout theoria Frankliniana postulat, firmiter stare experimento
compertum haberem; nonnulla occurrebant animo attractionis indicia, praeter
electricos motus; caetera vero eidem principio haud valde absona videbantur:
quae scilicet explicationi inde erutae non aegre se praeberent. Et vero in-
dicia attractionis, nec ea spernenda, mihi offerebat vitrum, cujus ea est apti-
tudo, ut quantum ignis in una ejus facie congeritur, tantumdem ex facie
opposita discedere nitatur.

Haec ego conjectabam tunc temporis: at et novum experimentorum
genus prodiit, per quod late campus patet; et nova accesserunt reperta, uti
profecto est Electricitas Vindex, quam Tibi potissimum acceptam referimus:
quae omnia, siquidem cum meo principio attractionis consentiunt; imo ex
ipso sponte fluunt, ceu totidem consectaria, rem mihi plane conficere videntur.