II. Si duorum corporum eiusdem generis fuerit unum multiplex alterius, et virtutem illius virtuti alterius similiter esse.

Verbi gratia: sit ag duplum d, dico ergo, quod potentia ag, que est eh, dupla sit virtutis d, que est t. Racio: dividemus ag secundum multiplicitatem in ab et bg, quorum utriusque virtus est equalis virtuti d, que est t. Ponemus autem ez virtutem ab, et remanebit zh, virtus bg: erit ergo eh dupla t.

III. Corporum eiusdem generis in magnitudine et potencia proportio una.

Ut a et b. Sit enim potencia a sicut g, et virtus b sit d: dico ergo quod proportio quantitatis a ad quantitatem b, ut g ad d; quia sumpto multiplici a quod sit e, et equali virtutis g quod sit z, erit z potenĀ­