Cur autem maiores librae exactiores sunt minoribus, palam ex iis. Spartum enim sit centrum; id nanque manet, quod autem librae utrinque est, exeuntes a centro. Ab eodem igitur pondere citius moveri necesse est extremum librae, quo pus a sparto discesserit. Et nonulla quidem in parvis libris imposita non manifesta sensui sunt pondera; in magnis autem manifesta. Nihil enim prohibet minorem moveri magnitudinem quam ut visioni sit manifesta. In magna autem libra idem pondus visibile efficit magnitudo. Quedam vero vero manifesta sunt in utrisque, sed multo magis in maioribus, quoniam multo maior inclinationis sit magnitudo ab eodem pondere in maioribus. Quam ob rem machinantur ii, qui purpuram vendunt, ut pendendo defraudent, tum ad medium spartum non ponentes, tum plumbum in alterutram librae partem infundentes, aut ligni quod ad radicem vergebat, in eam quam deferri volunt partem constituentes, aut si nodum habuerit (ligni enim gravior illa est pars, in qua est radix; nodus vero radix quaedam est).

Cur siquidem sursum fuerit spartum, quando deorsum lato pondere quispiam id amovet rursum ascendit libra, si autem deorsum constitutum fuerit non ascendit, sed manet? An quia sursum quidem sparto existente plus librae extra perpendiculum sit; spartum enim est ad perpendiculum quare necesse est deorsum ferri id quod plus est donec ascendat quam bifariam libram dividit, ad ipsum perpendiculum, cum onus incumbat ad librae partem sursum raptum. Sit libra recta ubi BC, spartum autem AD; hoc igitur deorsum proiectum perpendiculum erit ubi ADM. Si igitur in ipso B ponatur onus, B quidem erit ubi E, C autem ubi H; quam ob rem ea quae bifariam libram secat, primo quidem erit DM ipsius perpendiculi, incumbente autem onere erit DG; quare librae ipsius ubi EH, quod extra perpendiculum est AM, ubi est PQ, maius est dimidio. Si igitur amoveatur onus ab ipso E, necesse est deorsum ferri H; minus enim est ipsum E. Si quidem igitur sursum habuerit spartum, rursum propter hoc ascendit libra.