subacteque sint: non negaturas ab architecto. Armatum enim faci
le
hostem contempsisse: Sed ingenii uim: et operum molem: &
tormentorum
impetum: quibus urgeret / obrueret / pressaretque ar
chitectus
tolerare diutius nequiuisse. Et contra obsessis quam nunque
euenit
: ut se se alia re magis quam architecti ope et artibus satis fore
tutos
deputent. Tum si habitas expeditiones repetas / fortassis
reperies
huius artibus et uirtute uictorias plures quam imperatoris
ductu
auspiciisue partas: hostemque sepius huius ingenio absque illi
us
armis / quae illius ferro / sine istius consilio succubuisse: Et quod
maxime
præstat / parua manu saluoque uincit milite architectus.
De utilitate hactenus. Quam uero grata & quam penitus insideat ani
mis
ædificandi cura & ratio cum aliunde / tum hinc apparet / quod
neminem
reperias modo adsint facultates / qui non totus ad quip
piam
coædificandum pendeat: Et siquid ad rem ædificatoriam
excogitarit
/ uolens ac lubens non proferat: & quasi iubente natu
ra
usui hominum propalet. Et quam sepe euenit: ut etiam rebus ali
is
occupati nequeamus non facere / quin mente et animo aliquas
ædificationes
commentemur. Et aliorum spectato ædificio sin
gulas
ilico dimensiones lustramus ac pensitamus pro que ingenii
uiribus
disquirimus quid nam adimi / addi immutariue possit:
quo
id opus reddatur elegantius / ultroque monemus. Si quid uero
bene
diffinitum recteque absolutum sit: quis id non spectet cum sum
ma
uoluptate atque ilaritate? Iam uero quantum ciues domi forisque non
iuuerit
modo atque delectarit architectura / sed multo quidem ho
nestarit
quid est quod referam? Quis non sibi laudi ascribat quod
ædificarit
? Priuatis etiam quod habitemus ædibus paulo accura
tius
constructis gloriam? Eoni uiri quod parietem aut porticum du
xeris
lautissimam / quod ornamenta postium columnarum tectique impo
sueris
et tuam et suam uicem comprobant et congratulantur: Vel
ea
re maxime quod intelligunt quidem te fructu hoc diuitiarum
tibi
/ familiæ / posteris urbique plurimum decoris et dignitatis adau
xisse
. Cretam insulam in primis sepulcrum iouis nobilitauit: nec
tantum
Apollinis oraculo Delon / quae forma & specie urbis templi
que
maiestate colebatur. Quantum uero auctoritati imperii & nominis