Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
agerent multo maiorem non desiderarent.
Eius ipsius pulpiti
area ad centrum usque emicicli sese proferebat: exagerabaturque pe
des non plus quandoque quo senatores ex plano gestus omnes artificum
bellissime conspectarent.
Quibus uero ex usu non ueniebat ut
area mediana togatis occuparetur: sed tota saltatoribus et con
cinentibus concederetur / pulpiti area fiebat pusillior.
Verum celsi
us exaggerabatur usque interdum ad cubitos sex.
Atque ornabatur quidem
hæc pars in utrisque columnis et contignationibus alteris in alteram
positis ex domorum imitatione: habebatque aptis locis fores ual
uasque unam medianam ueluti regiam ornatu templorum: et in proxi
mo alias: quibus proscæniti actores progrediendi et sese recipi
endi aditus haberent: prout fabularum actus postularent.
Cumque in
theatro triplex poetarum genus uersaretur: tragicum / qui tyran
norum miserias recitarent: comicum / qui patrumfamilias curas
et sollicitudines explicarent: satyricum / qui ruris amoenita
tes / pastorumque amores cantarent.
Non deerat ubi uersatili ma
china e uestigio frons porrigeretur expictus: et appareret seu
atrium / seu casa / seu etiam sylua: prout iis condicerent / fabulisque
agerentur: Itaque et area et gradationes et artificum scænicorum
pulpita erant istiusmodi.
Vnam ex primariis in theatro parti
bus uocum et sonorum confirmandorum gratia inuentam diximus
esse porticum.
Hæc supremis erat posita gradationibus et aper
tionibus columnationum spectabat aream theatri medianam.
De
hac dicendum est.
A philosophis. n. sic acceperant aerem percus
su uocis et sonitus fractione moueri orbibus non secus atque
aqua in ciclos moueatur: cum quippiam repente emerserit.
in
telligebantque ueluti in cythara et ueluti in conuallibus præser
tim nemorosis sonumque uocemque multo reddi sonoriorem et cla
riorem: ubi tumescentes: ut sic loquar motionum orbes quippiam
offenderint: quod radios uocis a centro exeuntes ueluti immis
sam ad parietem pilam sistat atque ab se repellat.
Ex qua reiectio
ne orbes illi spissiores confirmatioresque reddantur.
Hinc igitur
moti theatra principio ad ciclum esse ducenda instituerunt.
Et
ne quid uox interea offenderet quo minus libero fluxu supre