Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
nibus respondeat.
Huic cimatium erit integrum opus coronæ
præsertim ionicæ: cuius meministi esse lineamenta hæc.
Infi
mo loco gulula: mox gradus: post rudens: post mutulorum
frons prætectus: ultimo supremo loco undula cum funiculis
et nextrulo ordinibus inuersis.
Ara uero altera huic substi
tuta itidem parilibus ducetur lineamentis: ita ut super eam nihil
astructi pendeat in uacuo.
Sed huic ab solo ipso pauimenti as
surgent gradus aut tris aut quandoque altitudinibus inter se et re
tractionibus imparibus.
Hi uero gradus una nihil plus quam quar
tam: nihil minus sextam aræ supra se impositæ partem omni alti
tudine sui adæquabunt.
In ara istac adaperietur hostiolum appin
genturque ornamenta ei aut dorica aut ionica: qualia in templis
recensuimus.
In altera autem sublatiore ara tituli ascribentur:
et exuuiarum congeries asculpetur.
Siquid inter hasce duas aras
subinterponetur: altum fiet ex tertia suæ amplitudinis: idque spa
tium occupabunt signa adpacta uti sunt plaudentes deæ / Vi
ctoria / gloria / Fama / copia / et eiusmodi.
Fuere qui supremam
aram crustarint ære aurato Aris absolutis et basi superexcita
bitur columna: eius proceritas septies diametrum complebit sui.
In summo scapo columna si erit amplissima fiet gracilior quam in
imo non plus quam ex decima.
In cæteris minoribus ea sequemur
quæ libro superiore transegimus.
Fuere qui columnæ altitudinem
ad pedes centenos duxerint: totamque circum asperam signis et rerum
historia conuestitam reddiderint: introrsusque gradus ad cocleam
scalpserint: quibus ad summum usque conscendas.
In columna isti
usmodi capitulum apposuere doricum amota colli adiectione
supra summum capituli operculum: in minoribus columnis trabs
fasciæ coronæque ornamenta quaque circumsepta imponuntur.
In
maximis aut columnis ista prætermittentur.
Tantorum. n. lapi
dum frusta non suppeditarent: neque facile operi superstitueren
tur.
In utrisque supremo loco apponetur quippiam: quod ipsum
pro basi sit: in qua statua collocetur.
Id si forte erit quadra
ta ara: tunc illa quidem suis angulis solidum columnæ non exce
det.
Sin autem eadem erit rotunda: eius amplitudo quadrati