24
ctis nempè CD
constituta.
li
braquè simili
ter ex puncto
E suspendatur;
sitquè distantia
EC distantiæ
ED æqualis.
erunt vti〈que〉 in
vtra〈que〉 figura
pondera AB
in distantijs ę
qualibus con
stituta.
ac pro
pterea æ〈que〉ponderabunt, at〈que〉 manebunt.
nulla enim ratio
afferri potest, cur ex parte A, vel ex parte B deorsum, vel sur
sum fieri debeat motus; cùm omnia sint paria.
ea verò æ〈que〉
ponderare debere, aliqua ratione manifestari potest ex eo,
quod ostensum est à nobis in nostro mechanicorum libro,
tractatu de libra: quod quidem ab Aristo tele quo〈que〉 in prin
cipio quæstionum mechanicarum elici potest: idem scilicet
pondus longius a centro grauius esse eodem pondere ipsi cen
tro propinquiori.
Vnde si duo essent pondera æqualia alte
rum altero propinquius centro, quod remotius est, grauius al
tero appareret.
si igitur grauia æqualia à centro æqualiter di
stabunt, æ〈que〉 grauia erunt.
ac propterea æ〈que〉ponderabunt.
quod quidem supponit Archimedes.
Punctum autem illud,
quod Archimedes accipit, vnde sumuntur distantiæ, ex qui
bus grauia suspenduntur, veluti punctum E, Aristoteles cent
rum appellat.
& hæc quidem æ〈que〉ponderatio tam ponderi
bus in libra appensis, quàm in ipsa (vt dictum est) constitutis
competit: dummodo ea, quibus appenduntur pondera, libe
re semper in centrum mundi tendere possint.
vtro〈que〉 enim
modo in punctis CD grauitant, vt diximus etiam in eodem
tractatu de libra.
Nouisse tamen oportet Archimedem in his
libris potiùs intellexisse pondera esse in distantijs collocata, vt
in secunda figura, quàm appensa; vt ex quarta, & quinta