uno amplior quam summo capite. At columnam inuentam puto prin
cipio
substinendorum rectorum gratia: Postea deuenisse hominum
studia
uidemus dignissimarum rerum assequendarum cupidita
te
excitata: ut quæ hedificarint mortales / æterna esse & immorta
lia
quoad possent elaborarint: Iccirco columnas et trabes atque eti
am
tabulata ac tecta integro ex marmore posuere. Atqui in eius
modi
rebus statuendis ueteres architecti / naturam rerum ipsarum
ita
imitati sunt / ut a communi usu ædificiorum discessisse uideri
minime
uoluerint: et una omnibus modis studuerint / ut eorum es
sent
opera cum ad usum apta et firmissima: tum et aspectu uenu
stissima
. Columnas natura nimirum primo præbuit ligneas &
rotundas: post id usus effecit / ut aliquibus locis haberentur qua
drangule
: ldcirco si bene rem interprætor quod uiderent ligneis
columnis ad alterutra capita immissos anulos aut ferro aut ære con
flatos
. quo ad ponderis pertinacia columnæ ipsæ minus finderen
tur
. Inde et architecti marmoreis columnis latum in imo pede anu
lum
fixere ad fasceolæ similitudinem: qua fiat ut etiam a guttis re
sultantium stillarum defendantur: et in summo item fasceolam et
fasceolæ torquem superaiectum posuere: quibus adiumentis ligne
am
esse columnam uiderent communitam. At in basibus colum
narum
hoc obseruarunt / ut earum infima pars rectarum sit linea
rum
et rectorum angulorum: Suprema uero superficies ad suæ
columnæ ambitum finiretur: Et obseruarunt ut esset basis hæc qua
que
uersus lata magis quam alta: tum et esse eam certa parte sui latiorem
quam sit columnam uoluere et infimam basis ipsius superficiem latio
rem
esse quoque uoluere quam supremam: Et murulum item parte es
se
quota ampliorem quam basim: Et fundamentum item esse parte quo
ta
latum magis quam murulum uoluere: Et quæcunque huiusmodi al
tera
in alteris posuere ad perpendiculum medii centri collocauere.
At contra capitula omnia in his conueniunt: ut in fine partes suæ
columnæ
lineas imitentur: Supremæ uero et quadrangulam super
ficiem
desinant: Et erit quidem capituli suprema pars nunquam non
amplior
quam infima. Hæc de columnis

Paries uero ipse ad columnarum rationes tolletur / ut si altitudine