fregisset ue. Demum apud omnes gentes bene moratas se
pulchrorum
habita est ratio. Tanta fuit apud athenienses
cura
sepulchrorum: ut etiam peremptos bello si quis dux ho
nestare
sepulchro neglexisset capite plecteretur. Apud he
breo, lege cauebatur: ne hostem quidem insepultum relin
querent
. Multa de funerum sepulchrorumque generibus refe
runtur
: quæ ab re esset prosequi. Vti illud est quod de scy
this fertur: eos inter epulas honoris gratia solitos comedere
defunctos
et alios nutrire canes: a quibus uita functi uora
rentur
. Sed de his hactenus. Ferme omnes qui rem publicam
bene
constitutam suis esse legibus uoluere / in primis cura
runt
/ ut cum funera tum et sepulchra nequicquam sumptuo
siora
fierent. Ex Pittaci lege super terræ tumulum aliud non
licebat
præter columnellas tris non plus altas cubitos appo
nere
aut mensuram. Conuenire enim arbitrabantur ut in qua
re
communis omnium natura esset: in ea nullum fortunæ di
scrimen
haberetur: sed essent omnia plebi æque atque locu
pletioribus communia. Ita ex uetere quidem more gleba pu
ra
operiebantur: idque recte fieri interpretabantur quando qui
dem
corpus quod ex terra esset / quasi in matris gremium con
derent
: indixere nequis sepulchrum faceret operosius quam quod
decem
homines efficerent triduo. Verum qui curiosissime
sepulchra
condidere præcæteris fuere ægyptii. Nanque errare
quidem genus hominum prædicabant qui domos breuissimi
temporis
diuersorium lautissimas ædificarent: sepulchra uero
ubi
diutissime essent requeturi præ illis negligerent. Sed mihi
sic
fit uerisimile. Gentes tum quidem per illam ueterem posteri
tatem
sic instituisse. Nam quo loci cadauer condidissent: illic
notationis
gratia principio posuisse aut lapidem aut fortas
sis quod Platoni suis in legibus perplacuit: arborem et mox
coepisse
aliquid super circum ue astruere: nequid fera suffodi
endo
eruendoque fædum efficeret. Cum uero deinceps ea redisset
anni
facies: ut agrum uiderent aut florentem aut onustum
messe
/ uti cum erat cum sui e uita decessissent: nimirum