seu ionicam / seu corinthiam / seu thuscanicam partionem omnium
esse
commodissimam / non quo eorum descriptione transferen
dis
nostrum in opus quasi astricti legibus hæreamus: sed quo idem
admoniti
nouis nos proferendis inuentis contendamus / parum il
lis
maioremue si queat fructum laudis assequi. Sed de his suo lo
co
distinctius prosequemur / cum inuestigabimus quo pacto urbem
& urbis membra: et quæ ad cuiusque usum oporteant collocentur

Nunc sequitur ut de parietum descriptione summatim transi
gamus
. Sed illud hic nolim præteriisse / quod apud ueteres anno
taui
/ eos maximopere cauisse / ne ullam areæ extremam lineam
rectam
ducerent / ita ut esset illa quidem prelonga & nullis locis
non
intercepta cum flexarum linearum conuexione / tum et angu
lorum
sectione. Atqui hoc ideo fecisse peritissimos uiros impromp
tu est / quo uellent parietem quasi adactis adiumentis / quibus co
hæreat
/ firmiorem reddere. In parietum ratione recensenda a di
gnioribus
incipiendum est. Is ergo locus admonet. ut de columnis
et
de his quæ ad columnas pertinent dicendum sit: quando ipsi or
dines
columnarum haud aliud sunt quam pluribus in locis perfixus ad
apertusque
paries: Quin et columnam ipsam diffinisse cum iuuet /
fortassis non ineptæ esse eam dicam firmam quandam et perpetu
am
muri partem excitatam ad perpendiculum ab solo / immo usque
ad
summum tecti ferendi gratia. Tum et tota in re ædificatoria
nihil
inuenies quod opera et impensa et gratia præferas columnis
Sed
habent columnæ ipsæ quippiam inter se / quo sint dissimiles
hic
nos similitudinem / quod ea presertim ad genus pertineat / non
pretermittemus: Dissimilitudinem uero / cum ad speties ea quid
spectet
/ alibi prosequemur suo loco. Atque ut ab ipsis / ut ita loquar
radicibus
ordiamur / quibusque columnis fundamenta substituuntur
Fundamentis
quidem ad areæ planitiem coequatis consueuere mu
rulum superimponere: quem nos arulam / alii fortassis puluinarum
nuncupabunt
: Supra murulum basim adigebant: in basi colum
nam
statuebant: supra columnam capitulum collocabant. Et ha
rum
quidem hæc erat ratio ut columna omnis infra medium tur
gesceret
: sursum uersus retraheretur: Crassitudineque sua esset pede