Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
quod etiam incorruptum mansisse multi ferunt.
Vtique Dia
næ ephesiæ: quod alii ex ebano: Mutianus ex uite fuisse tra
dit.
Peras qui templum Argolicæ condidit: et filiam anti
stitem consécrauit / ex trunco pyri louem effecit.
Fuere qui
deos fingi prohibuerint ex lapide quod sit durus et immanis.
Aurum itidem atque argentum respuebant: quod ex terra in fæ
cunda et infoelici: quod ue morbosus ei color esset.
Atqui Iu
piter inquit ille angusta uix rectus stabat in æde: Inque Iouis
dextra fictile fulmen crat.
Apud ægyptios fuere qui deum
igneum: æthereoque inhabitare igni putarint: nec posse homi
num sensu capi: ea de re deos ex cristallo uoluere.
Alii ni
gro ex lapide deos aptissime fingi arbitrantur: quod eum esse
colorem incomprehensibilem ducerent.
Alii demum auro:
quod syderibus conueniret.
Ego uero qua ex materia deo
rum statuas fieri probem addubitaui.
Dignissimam nimirum
dices materiam esse oportere: qua deum fingas: sed dignita
ti perproxima est raritas.
Tamen is non sum / qui ex sale qua
les efficere solinus refert siculos consuesse: aut quales inquit
Plinius ex uitro fecisse uelim.
Neque item ex puro auro aut
argento: non id quidem ut illi quod ex terra ortum sterili et eo
lore morbosum recusarint.
Multa sunt me quæ moueant in
ter quæ illud est: quod ad religionem spectare ipse mihi per
suaserim: ut quas deorum loco adorandas ponimus / quae prope
id assequi liceat / diis ipsis persimiles apponamus.
Perenni
tate igitur quoad per mortales fieri possit immortales ha
bendas censeo.
Aut quid esse causæ dicam cur a maioribus
acceptam opinionem de istiusmodi rebus tanti faciant: ut
istic audire dei pictam effigiem.
Illic uero eiusdem ipsius isti
us dei statuam proxima in statione locatam preces etiam uo
ta iustorum audire minus opinentur.
Quin et quas uulgus
maiorem in modum uenerabatur si transtuleris: ueluti deco
ctoribus qui amplius credat aut sua commendet uota non in
uenies.
Stabiles igitur et suas proprieque dicatas et dignissi
mas habere sedes oportet.
Aiunt ex auro nusquam ex hominum