Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
est non intersita minutalia / quibus picturas imitamur: sed
sigilla potius affigentur modice prominuentia: quæ opus or
nent: et sese facile tueantur.
Basilicas etiam rotundas facere ag
gressi sunt.
In his medii conceptaculi altitudo tanta est: quan
ta et totius basilicæ latitudo.
Porticus uero et columnationes
et hostia et fenestræ et eiusmodi hisdem finiuntur rationibus
quibus et angulares.
De his hactenus.
Venio ad rerum monumenta.
Iuuat hic animi gratia paulo
esse iucundior / quae usque fuerim.
Dum omnis noster sermo in com
mensurationum numeris uersabitur.
Sed ero quoad potero
subcinctus et pressus dicendo.
Maiores nostri cum fines impe
rii deuictis hostibus ui et uiribus propagare prosequerentur:
signa et terminos statuebant: quibus cursum uictoriæ indi
carent: et partum armis agrum a finitimis notatum distinctumque
redderent.
Hinc metæ columna que et eiusmodi rerum dinoscen
darum notæ ortæ sunt.
Post id superis gratificantes prædæ par
tem elargiri sacris progressi sunt: et publica gaudia religio
ni commendarunt.
Hinc aræ sacella et istiusmodi quæ ad eam
rem facerent.
Consulendum etiam nomini et posteritati sta
tuerunt: noscique uultus / et prædicari uirtutes suas apud ge
nus hominum elaborarunt.
Hinc exuuiæ et statuæ et tituli et
trophea: quæ ad concelebrandam famam facerent / excogitarunt.
Hosce subditi non modo qui patriam re aliqua iuuissent: sed
etiam felices et fortunati quantum per opes eorum ostendas licuit
secuti sunt.
Sed in re perficiunda aliis alia placuere.
Liberi
patris termini quos ad fines indiæ profectionis signum posuit
fuere lapides crebris interuallis dispositi / et arbores proceræ
quarum stipites hedera contexerentur.
Apud lisimachiam stetit
ingens ara: quam argonautæ posuere inter proficiscendum.
Pau
sanias apud hipparim ad pontum cratere statuit æneum crassum
ad digytos sex: quod quidem amphoras caperet sexcentas.
Ale
xander apud alcestem fluuium trans oceanum aras posuit duode
cim ex saxo ingenti quadrato.
Et apud tanaim quantum spatii
castris occuparat: tantum incinxit muro: opus stadia usque