Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
nisi ut suo et decenti ponantur loco quoad spectentur cum
admiratione et dignitate.
Basilicam fuisse principio locum constat: ubi sub tectum
ad ius dicendum principes conuenirent.
Huic loco digni
tatis gratia additum est tribunal.
Post id / quo esset ea qui
dem laxior primariis tectis non sufficientibus circumaddi
dere porticus patulas intrinsecus hinc atque hinc primum
simplices / mox etiam duplices.
Addidere insuper alii secun
dum tribunal transuersam alteram ambulationem: quam qui
dem causidicam nuncupamus: quod illic rhetorum turmæ cau
sidicique uersarentur.
Et iunxere hasce ambulationes inter
se lineamento ducto ad.
T. litteræ similitudinem.
Tum et
seruorum gratia additas fuisse porticus interpretantur ex
trinsecas.
Itaque basilica ex ambulatione constat atque por
ticibus.
Atqui basilica quod naturam quidem sapiat templi /
multa ex parte cuncta sibi ornamenta uendicabit quæ tem
plis debeantur.
Ea tamen ita usurpabit: ut præ se ferat imita
ri templa maluisse quam æquari.
Exaggerabitur templorum mo
re.
Sed ei ex aggeris altitudine quæ templis debeatur adi
metur octaua: in qua uenerationis gratia cedat digniori:
tum et cætera quæ ornamento adhibebuntur / nequicquam
eam habebunt grauitatem / quam habeant quæ templis im
ponantur.
Præterea inter basilicam atque templum hoc in
terest quod eam quidem propter frequentiam prope tumultu
antium litigiosorum / et propter usum litterarum recogno
scendarum / subscribendarumque esse oportet itionibus per
quam expeditam / et apertionibus uehementer illustrem: pro
babiturque: si ita erit parata ut quam patronos clientes ue suos
quæsitum aduenerint: ubi sint primo aspectu repertum ha
beant.
His de rebus columnæ istic cum rariores exigun
tur: tum et arcuata maxime condecent: et trabeatas eti
am non recusant.
Sed basilicam sic diffiniemus: ut sit ea
quidem perampla / at que admodum expedita quædam am
bulatio circumspecta sub tecto porticibus intimis.
Nam eam