Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
rum sit iudicii.
Apud maiores nostros per illa nostræ religi
onis initia optimi uiri in communionem coenæ conueniebant:
non ea re / ut corpus epulis saturum facerent.
Sed ut conui
ctu mutuo mansuescerent: et animo bonis monitis referti do
mum redirent multo cupidissimi uirtutis.
Illic igitur liba
tis potius quam absumptis quæ in coenam essent per summam fru
galitatem apposita.
Habebatur et lectio et sermo de rebus
diuinis.
Flagrabant omnium studia ad comunem omnium
salutem et ad cultum uirtutis.
Demum quisque prout facul
tas suppeditabat offerebat in medium quasi pietati debitum
censum / et benemeritorum stipem / id est per antistitem ero
gabatur in eos qui ope indigerent.
Omnia istoc pacto inter
eos ueluti inter amantissimos fratres erant communia.
Post
id tempus cum per principes licuit publice facere: non mul
to quidem a uetere patrum instituto deuiarunt: sed maiore
populo confluente minutiore libamento usi sunt.
Sermones
autem quibus uterentur diserti per ea tempora pontifices ex
patrum commentariis spectare passim licet.
Itaque unica tum
quidem erat ara / ad quam conueniebant.
Vnicum in dies sa
crificium celebraturi.
Successere hæc tempora quæ utinam
uir quispiam grauis pace pontificum reprehendenda duce
ret: qui cum ipsi dignitatis tuendæ gratia uix chalendis an
nuis potestatem populo faciant uisendi sui.
Omnia usque adeo
circumferta reddidere altaribus / et interdum non dico plus.
Hoc affirmo apud mortales nihil inueniri ne excogitari qui
dem posse: quod sit dignius sanctiusque sacrificio.
Ego uero
neminem dari bene consultum puto / qui quidem uelit res di
gnissimas nimium perprompta facilitate uilescere.
Sunt et quædam alia ornamentorum genera non stabilia
quibus sacrificium ornetur.
Sunt et quibus alioquin templa
honestentur: quorum spectet ratio ad architectum.
Queri
tur quid omnium pulcherrimum sit triuium ne lætum / lu
dibunda iuuentute.
Mare ne refertum classe.
Campus ne re
fertus milite et signis uictricibus.
Forum ne refertum patri