armamenti astructis superastruo ex testa et calce testudinum
adhibita
diligentia / ut eius partes graciliores crassioribus
et
constantioribus bene annexa et bene offirmata conueniant
conclusa
perinde testudine dum armamenta subdemuntur.
Eximo ex solida structura testudinis congestas istas luteas
quas
principio disposueram accumulationes: eo pacto for
marum
scalpturæ ad arbitrium ex præscripto subsequuntur.
Redeo ad rem. Mihi illud uehementer placet quod scribit
Varro. Ad testudinem pictam affuisse formam cæli: et af
fuisse
præterea stellam mobilem et radium: qui quidem quæ
nam
esset hora diei: qui tum extra perflaret uentus indica
ret
. Itaque istiusmodi perplacet.

Fastigia tantum afferre operibus dignitatis affirmant ut
ætherea Iouis domicilia tametsi illic nunquam pluat serua
to
decore minime carere fastigio posse arbitrentur. Fastigia
tectis
apponuntur sic. Nam ex frontis latitudine quæ ad co
ronas
est / pars ne plus quarta sumitur: ne minus quinta: ad
quam
uertex hoc est culminis supremus angulus attollatur:
extremis
subgrundationibus fastigii: inque illo summo cacu
mine
imponentur arulæ statuarum collocandarum gratia:
his
autem quæ in angulis extremis subgrundationum sunt /
altitudo
erit / quanta est præter fasciam regiam totius coro
nicis crassitudo. Arula autem imposita medio cacumini fa
stigii
excedet angulares parte sui octaua. Buccidem primum
ferunt
extremis tectorum imbribus instituisse personas ap
ponere
ornamenti gratia ex creta rubricata. Postea totis cum
tegulis
marmoreas ponere assueuere.

Apertiones fenestrarum in templis esse oportet modicas
et
sublimes: unde nihil præter cælum spectes: unde et qui
sacrum
faciunt / qui ue supplicant / nequicquam ab re diuina
mentibus
distrahantur. Horror qui ex umbra excitatur na
tura
sui auget in animis uenerationem: et coniuncta quidem
multa
ex parte maiestati est austeritas. Adde quod ignes qui
templis
debentur / quibus nihil ad cultum religionis orna