tudines: omniumque denique linearum et angulorum consensum et
cohesionem in unum opus: una hæc partitio utilitatis / dignitatis
amænitat isque habita ratione commetitur. quod si ciuitas philosopho
rum
sententia maxima quædam est domus: & contra domus ipsa
minima
quædam est ciuitas: quid ni harum ipsarum membra mi
nima
quædam esse domicilia dicentur? uti est atrium / xistus / ce
naculum
/ porticus et huiusmodi: Et in horum quo uis quid nam
erit
aut in curia aut negligentia prætermissum: quod non digni
tati
& laudi operis officiat? Plurimum igitur curæ & diligentiæ
adhibendum
est his rebus considerandis: quæ ad uniuersum opus
faciunt
: dandaque opera ut etiam minime partes esse ingenio et ar
te
conformes factæ uideantur. Hanc ad rem apte & commode per
ficiendam
superiora omnia quæ de regione deque area dicta sunt /
per
pulchre conueniunt: ac ueluti inanimante membra membris /
ita
in ædificio partes partibus respondeant / condecet. Ex quo il
lud
dictum est quod aiunt: Maximorum ædificiorum maxima
oportere
esse membra: Quam quidem rem ita obseruarunt uete
res
/ ut cum cætera / tum & lateres ponerent publicis & amplissi
mis
ædificiis maiores quam in priuatis. Itaque cuique membro apta regio
accomodatus situs: & contribuetur non amplior quam rei usus exi
gat
/ non minor quam dignitas postulet: non loco alieno & impertinen
ti / sed suo & ita proprio ut alibi commodius esse nusquam potuerit.
Non enim quæ honestissima ædis pars futura est reiecto in loco:
Non
quæ maxime publica in abdito: Non item quæ priuata in
propatulo
collocabitur. Adde quod etiam temporum rationes haben
sunt / ut alia æstiuis / alia hybernis locis attribuantur: Nanque a
liæ
aliis debentur & situs & magnitudines: æstiuas laxiores esse
oportet
: hybernæ uero compressiores si erunt / non improbabuntur.
Tum estiuis umbra & uenti: hybernis soles debentur: Et in his ca
uendum
est / ne incolis eueniat ut ex hoc loco frigenti alterum in
locum
æstuosum equabili non intermisso aere exeant: Aut isto ex
tepenti
in alterum brumis & uentis infestum: Nam id omnium ma
xime
saluti corporum officeret: Et cedant ea quidem inter se men
bra mutuo oportet ad communem totius operis laudem & gratiam