radices abrodendo sub ea cauet totam accliuitatis molem in se im
pendentem
commouet: ex quo magna pars urbis soluitur et laba
scit
: Et mihi quidem uehementer probantur sacella compluscula
quæ
ad basilicam maximam in uaticano hinc atque hinc circum a
ream
adacta sunt: Nam istarum quidem / quæ intra excisum:
& infossum montem positæ ad parietem basilicæ cohærent per plu
rimum
adminiculi et commoditatis præstant: molem enim continuo
ingrauescentis
montis substentant: et per obliquum montem suf
fluentem
humiditatem intercipiunt: atque in eundem aditum interpel
lant
: quo fit ut basilicæ primarius paries siccior firmiorque reddatur
Quæ
uero sacella alterum ad infimum obliqui montis latus assi
dent
: ea quidem totam superiorem complanatiorem factam opere
arcuato
sistere / & pronos omnes telluris lapsus coercendo facile
possunt
ferre. Et eum etiam architectum / qui Romæ ad latonam
templum
struxit / per quam recte consuluisse operi & substructuræ ad
uerti
: Angulum enim areæ ita porrexit intra super insidentem mon
tem
/ ut urgentem ponderis uim duo directi parietes tolerarent /
& obiecto angulo aduersam molestiam diuiderent atque dissiparent
Atqui
postea quam de ueterum laudibus dicere aggressi sumus / qui
prudenti
consilio ædificarunt / illud nolim præteriisse quod in men
tem
redit & ægregie facit ad rem. Extat architecti per utile insti
tutum
apud Venetias in templo Marci: Aream enim totius tem
pli
cum confertissime obsolidaret pluribus puteis refossam reliquit:
quo
siqui forte flatus terræ subter conciperentur / facilem sibi exi
tum
uendicarent: Postremo areas uniuersas / quas tecto feceris op
tas
ad libellam coæquasse condecet. Quæ uero sub diuo relictæ
sint
a libella ipsa non plus quam ut imbrium defluxus efferant depri
mendæ
sunt. Sed de his hactenus & fortassis plura quam hic locus po
sceret
: Nam pleraque harum rerum quæ diximus ad murorum opus
faciunt
: Sed ita incidit / ut quæ natura admodum inter se connexa
sunt
/ ea & nos dicendo non segregarimus: Sequitur ut de partio
ne
dicendum sit. Tota uis ingenii: omnisque rerum ædificanda
rum
ars et peritia una in partione consumitur. Integri enim ædifi
cii
partes: et partium singularum integras / ut ita loquar / habi