Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
nihil præter capitulum addidere.
Referunt ætruscos in basi
bus latastrum non quadrangulum / sed rotundum apposuisse: id
genus basis nusquam in operibus ueterum inuenimus: sed hoc ad
uertimus in templis rotundis ad porticum: qua quidem id tem
plum circumdaretur / assuesse ueteres ponere bases latastro in
continuum producto / ut sit uniuersis columnis perpetuus ue
luti subiectus socius ad iustam altitudinem: quæ latastris de
beatur.
Fecere credo id quidem quod intelligerent quadrangula
rotundis non conuenire.
Vidimus et qui lineas in operculis
capitulorum ad centrum medii templi dirigerent: quod et in basibus
quod fecerint fortassis non redarguas: tamen non satis probabuntur.
Sed iuuabit pauca interposuisse de deorum gratia.
Particulæ
ornamentorum hæ sunt.
Fasceola / gradus / rudes / funiculus /
canaliculus / gulula / undula.
Omnis particula lineamentum
eiusmodi est / ut sese porrigat atque promineat.
Sed id quidem
uariis lineis.
Nanque fasceolæ quidem lineamentum imitatur
litteram.
L.
Estque fasceola idem atque nextrum: sed est nextro
ipso latior.
Gradus fasceola est multo prominens.
Rudentem
addubitaui an hæderam nominarem: distensum quidem adhæret:
estque eius prominentiæ lineamentum ueluti.
C. littera subiun
cta ad litteram.
L. sic . Et funiculus quidem minutus est ru
dens.
Hæc aut.
C. ubi inuersa subiungitur litteræ L. sic.
L. C.
efficiet canaliculum.
Quod si S. littera sub eadem L. iungi
tur sic. gulula nuncupabitur: iugulum enim hominis imi
tatur.
Sin autem sub ipsa L. adiungetur iacens et inuersa S.
sic ex flexionis similitudine appellabitur undula.
Rur
sus particulæ istiusmodi aut puræ habentur / aut interscalptæ:
In fasceola scalpunt conchilia / uolatilia/ et titulos etiam litte
rarum.
In gradu denticulos: quorum ratio hæc est: ut lati sint
ex eorum altitudine ad dimidiam et cauum interuallum inter denti
culos ex tribus habeat partes latitudinis dua s / rudentem oui
culatum efficiunt: aut interdum folio conuestiunt: et oua alii in
tegra: alii superne decacuminata apposuere.
Ex funiculo bac
cas quasi insutas filo efficiunt.
Gululam uero et undulam