Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
crassitudinisque deductæ: Ad hasce rationes quod pertineat
sic monent.
Intercolumnia facito imparia: columnas ne poni
to nisi compares: Mediam apertionum quæ e regione ad osti
um obstet cæteris facito laxiorem.
Vbi intercolumnia arctio
ra habenda sunt graciliores columnas adhibeto.
Latioribus
interuallis crassioribus columnis utitur.
Itaque columnarum
crassitudines ex interuallis / et interualla ex columnis mo
derabuntur his præsertim legibus: Namque confertis quidem ope
ribus columnarum interualla non erunt arctiora quam ut capiant di
midiam atque integram unam columnæ crassitudinem.
In dispan
sis autem capiet nihilo plus quam tris additis ex octo unius co
lumnæ partibus etiam tris.
In elegantibus autem duas capiet cras
situdines / et partem unius quartam.
Subconfertis duæ: sub
dispansis dabuntur integræ crassitudines tris.
Quæ autem
suis in ordinibus erunt media interualla: ea quidem laxiora
fient: ut quarta parte sui cætera excedat.
Itaque illi sic monent.
At nos ex dimensionibus ueterum ædificiorum medias istiusmodi
apertiones aduertimus non utrobique iisdem esse positas ra
tionibus.
Nanque in dispansis columnationibus optimorum nemo
ex quarta immo plerique ex xii.
posuere prudenti nimirum consi
lio: nequid trabs immoderata longitudine sui sese ipsam non
sustineret et defringeretur: Multi demum ex sexta.
in reliquis:
tum et non paucissimi ex xii. posuere præsertim apertioni
bus / quas elegantes nuncupamus.
Positis interuallis excitandæ columnæ sunt: quibus tecta sub
stineantur.
Permaximi interest columnas ne an pilas exci
tes: arcuatis ne an trabeatis utare apertionibus.
Arcuata et
pilæ theatris debentur: et in basilicis etiam arcuata non asper
nantur.
Sed dignissimis in operibus templorum nusquam nisi tra
beatæ porticus uisuntur.
De his dicendum est.
Columnatio
num partes sunt ara infima / et in eam basis: in basim colum
na: mox capitulum: inde trabs: in trabem tigna aut fascia.
qua refecta tignorum capita aut operiantur / aut finiantur.
Su
premo loco corona est.
A capitulis incipiendum censeo: qui