Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
neis.
Nanque ad forum quidem argentarii / pictores / anularii.
Subinde aromatariæ tabernæ / uestiariæ / et quæ demum ho
nestiores putentur.
Extremis autem locis obscenorum feditas
et fetores / maxime coriariorum sterquilinia secludentur: atque
ad septentriones subigentur: quod illic flatus aut rari sint in ur
bem / aut adeo uehementes / ut abstergantur magisque impor
tentur.
Esset fortassis quibus placeret nobilium conuicinias
ab omni plebicularum colluuie esse liberas et purgatas.
Alii
mallent totas urbis regiones ita ornatas esse / ut quæ usus po
scat / omnia ubique suppeditentur: eaque re promiscuas dignis
simorum ædibus haberi tabernas meritorias intermixtas non
recusarent.
Sed de his hactenus.
Aliud nempe utilitati / ali
ud dignitati debetur.
Redeo ad rem.
Moenibus ueteres præsertim populi ætruriæ quadratum eun
demque uastissimum lapidem probauere.
Quod ipsum athe
næ quoque auctore themistocle usurparunt ad pyreum.
Visun
tur et uetusta oppida cum ætruriæ: tum et uilumbriæ: tum et
apud hernicos lapide astructa prægrandi: incerto: et uasto:
quod mihi quidem opus uehementer probatur.
Quandam n.
præse fert rigiditatem seuerissimæ uetustatis: quæ urbibus
ornamento est.
Ac uelim quidem eiusmodi esse urbis murum:
ut eo spectato horreat hostis: et mox diffidens abscedat.
Maiestatem afferet latissima profundaque fossa / ripis abrup
tis cohercita muro.
Qualem ad babylonem fuisse ferunt cu
bitos regios latam quinquaginta / et profundam plus centum.
Augebit maiestatem altitudo et crassitudo moenium: quales
fecisse legimus Ninum / Semiramim / Tigranem / et plerosque
omnes qui animo ad magnificentiam propensi fuerint.
In tur
ribus et decursoriis moenium romæ uidimus pauimenta pi
cta opere tessellata / et parietes crustatos uenustissime.
Sed
non omnia urbibus omnibus probabuntur.
Coronarum uero
et crustationum delitiæ moenibus non debentur: sed pro co
ronis paulo abstersiores aliqui prælongi lapides ad regulam
et libellam prominebunt.
Pro crustatione autem tametsi aspe